[Actus Apostolorum 1]
{1:1} Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cpit Jesus facere, et docere
{1:2} usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
{1:3} quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
{1:4} Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
{1:5} quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
{1:6} Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel ?
{1:7} Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate :
{1:8} sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
{1:9} Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
{1:10} Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
{1:11} qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
{1:12} Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
{1:13} Et cum introissent in cnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
{1:14} Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
{1:15} In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
{1:16} Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum :
{1:17} qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
{1:18} Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
{1:19} Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
{1:20} Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
{1:21} Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
{1:22} incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
{1:23} Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
{1:24} Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
{1:25} accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
{1:26} Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
[Actus Apostolorum 2]
{2:1} Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
{2:2} et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
{2:3} Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
{2:4} et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
{2:5} Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est.
{2:6} Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
{2:7} Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
{2:8} et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus ?
{2:9} Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
{2:10} Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani,
{2:11} Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
{2:12} Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
{2:13} Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
{2:14} Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
{2:15} Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
{2:16} sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel :
{2:17} Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
{2:18} Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :
{2:19} et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
{2:20} sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
{2:21} Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
{2:22} Viri Israelitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
{2:23} hunc, definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
{2:24} quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
{2:25} David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
{2:26} propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
{2:27} quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
{2:28} Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.
{2:29} Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
{2:30} Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
{2:31} providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
{2:32} Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
{2:33} Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
{2:34} Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis
{2:35} donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
{2:36} Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
{2:37} His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
{2:38} Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
{2:39} Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
{2:40} Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
{2:41} Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
{2:42} Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
{2:43} Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
{2:44} Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
{2:45} Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
{2:46} Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,
{2:47} collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
[Actus Apostolorum 3]
{3:1} Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
{3:2} Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum.
{3:3} Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
{3:4} Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.
{3:5} At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
{3:6} Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
{3:7} Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
{3:8} Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
{3:9} Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
{3:10} Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.
{3:11} Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
{3:12} Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israelitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?
{3:13} Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
{3:14} Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
{3:15} auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
{3:16} Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
{3:17} Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
{3:18} Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
{3:19} Pnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra :
{3:20} ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,
{3:21} quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
{3:22} Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
{3:23} Erit autem : omnis anima, quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
{3:24} Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
{3:25} Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
{3:26} Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
[Actus Apostolorum 4]
{4:1} Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
{4:2} dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
{4:3} et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
{4:4} Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
{4:5} Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem.
{4:6} Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
{4:7} Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
{4:8} Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
{4:9} si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
{4:10} notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel : quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
{4:11} Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
{4:12} et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
{4:13} Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
{4:14} hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
{4:15} Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
{4:16} dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
{4:17} Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
{4:18} Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.
{4:19} Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.
{4:20} Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
{4:21} At illi comminantes dimiserunt eos : non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
{4:22} Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
{4:23} Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
{4:24} Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :
{4:25} qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
{4:26} Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus ?
{4:27} Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israel,
{4:28} facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
{4:29} Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
{4:30} in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
{4:31} Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
{4:32} Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
{4:33} Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
{4:34} Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
{4:35} et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
{4:36} Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
{4:37} cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
[Actus Apostolorum 5]
{5:1} Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
{5:2} et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
{5:3} Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri ?
{5:4} Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate ? Quare posuisti in corde tuo hanc rem ? Non es mentitus hominibus, sed Deo.
{5:5} Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
{5:6} Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
{5:7} Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
{5:8} Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti.
{5:9} Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
{5:10} Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
{5:11} Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.
{5:12} Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
{5:13} Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus.
{5:14} Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
{5:15} ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
{5:16} Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.
{5:17} Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo :
{5:18} et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
{5:19} Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :
{5:20} Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
{5:21} Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
{5:22} Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
{5:23} dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.
{5:24} Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
{5:25} Adveniens autem quidam nuntiavit eis : Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.
{5:26} Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.
{5:27} Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,
{5:28} dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto : et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
{5:29} Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
{5:30} Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
{5:31} Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pnitentiam Israeli, et remissionem peccatorum :
{5:32} et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
{5:33} Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
{5:34} Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legisdoctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
{5:35} dixitque ad illos : Viri Israelitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
{5:36} Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est : et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
{5:37} Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit : et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
{5:38} Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur :
{5:39} si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
{5:40} Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.
{5:41} Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
{5:42} Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.
[Actus Apostolorum 6]
{6:1} In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
{6:2} Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
{6:3} Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
{6:4} Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
{6:5} Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
{6:6} Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
{6:7} Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
{6:8} Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
{6:9} Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
{6:10} et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur.
{6:11} Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
{6:12} Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
{6:13} et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
{6:14} audivimus enim eum dicentem : quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.
{6:15} Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
[Actus Apostolorum 7]
{7:1} Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ?
{7:2} Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan,
{7:3} et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
{7:4} Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
{7:5} Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
{7:6} Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
{7:7} et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
{7:8} Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.
{7:9} Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum, et erat Deus cum eo :
{7:10} et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus : et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
{7:11} Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
{7:12} Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :
{7:13} et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
{7:14} Mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuaginta quinque.
{7:15} Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
{7:16} Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
{7:17} Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
{7:18} quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
{7:19} Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
{7:20} Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
{7:21} Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
{7:22} Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
{7:23} Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israel.
{7:24} Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
{7:25} Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
{7:26} Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum ?
{7:27} Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
{7:28} Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium ?
{7:29} Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
{7:30} Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
{7:31} Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens :
{7:32} Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
{7:33} Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est.
{7:34} Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
{7:35} Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
{7:36} Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
{7:37} Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
{7:38} Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitæ dare nobis.
{7:39} Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
{7:40} dicentes ad Aaron : Fac nobis deos, qui præcedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
{7:41} Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
{7:42} Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel ?
{7:43} Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem.
{7:44} Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
{7:45} Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
{7:46} qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
{7:47} Salomon autem ædificavit illi domum.
{7:48} Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
{7:49} Cælum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus ? aut quis locus requietionis meæ est ?
{7:50} Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
{7:51} Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis ; sicut patres vestri, ita et vos.
{7:52} Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :
{7:53} qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
{7:54} Audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
{7:55} Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
{7:56} Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
{7:57} Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
{7:58} Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
{7:59} Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
[Actus Apostolorum 8]
{8:1} Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
{8:2} Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
{8:3} Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
{8:4} Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
{8:5} Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
{8:6} Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
{8:7} Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
{8:8} Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
{8:9} Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
{8:10} cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
{8:11} Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
{8:12} Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
{8:13} Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
{8:14} Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
{8:15} Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
{8:16} nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
{8:17} Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
{8:18} Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
{8:19} dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
{8:20} Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
{8:21} Non est tibi pars, neque sors in sermone isto ; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
{8:22} Pnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
{8:23} In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
{8:24} Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
{8:25} Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
{8:26} Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
{8:27} Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
{8:28} et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
{8:29} Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
{8:30} Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
{8:31} Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
{8:32} Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
{8:33} In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus ?
{8:34} Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
{8:35} Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
{8:36} Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua, quid prohibet me baptizari ?
{8:37} Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
{8:38} Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
{8:39} Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
{8:40} Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
[Actus Apostolorum 9]
{9:1} Saulus autem adhuc spirans minarum, et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
{9:2} et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viæ viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
{9:3} Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de cælo.
{9:4} Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
{9:5} Qui dixit : Quis es Domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
{9:6} Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
{9:7} Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
{9:8} Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
{9:9} Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
{9:10} Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
{9:11} Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
{9:12} (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
{9:13} Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
{9:14} et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
{9:15} Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.
{9:16} Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
{9:17} Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
{9:18} Et confestim ceciderunt ab oculis ejus, tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
{9:19} Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci, per dies aliquot.
{9:20} Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
{9:21} Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
{9:22} Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
{9:23} Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi, ut eum interficerent.
{9:24} Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
{9:25} Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
{9:26} Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
{9:27} Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
{9:28} Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
{9:29} Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi autem quærebant occidere eum.
{9:30} Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
{9:31} Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
{9:32} Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
{9:33} Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
{9:34} Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
{9:35} Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum.
{9:36} In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
{9:37} Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cnaculo.
{9:38} Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
{9:39} Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
{9:40} Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
{9:41} Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
{9:42} Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
{9:43} Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
[Actus Apostolorum 10]
{10:1} Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
{10:2} religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper :
{10:3} is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
{10:4} At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, Domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
{10:5} Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
{10:6} hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
{10:7} Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
{10:8} Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
{10:9} Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
{10:10} Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
{10:11} et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
{10:12} in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
{10:13} Et facta est vox ad eum : Surge Petre, occide, et manduca.
{10:14} Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
{10:15} Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
{10:16} Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
{10:17} Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset : ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.
{10:18} Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
{10:19} Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
{10:20} Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
{10:21} Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?
{10:22} Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
{10:23} Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis ; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
{10:24} Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
{10:25} Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
{10:26} Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum.
{10:27} Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
{10:28} dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
{10:29} Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
{10:30} Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
{10:31} Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
{10:32} Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
{10:33} Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
{10:34} Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
{10:35} sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
{10:36} Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
{10:37} Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum : incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,
{10:38} Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
{10:39} Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
{10:40} Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
{10:41} non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
{10:42} Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
{10:43} Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
{10:44} Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
{10:45} Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro : quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
{10:46} Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
{10:47} Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
{10:48} Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
[Actus Apostolorum 11]
{11:1} Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
{11:2} Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
{11:3} dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?
{11:4} Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
{11:5} Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
{11:6} In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
{11:7} Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge Petre, occide, et manduca.
{11:8} Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
{11:9} Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
{11:10} Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.
{11:11} Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
{11:12} Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
{11:13} Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
{11:14} qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
{11:15} Cum autem cpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
{11:16} Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
{11:17} Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
{11:18} His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pnitentiam dedit Deus ad vitam.
{11:19} Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
{11:20} Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
{11:21} Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
{11:22} Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
{11:23} Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
{11:24} quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
{11:25} Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
{11:26} Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
{11:27} In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :
{11:28} et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
{11:29} Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :
{11:30} quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
[Actus Apostolorum 12]
{12:1} Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
{12:2} Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
{12:3} Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
{12:4} Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
{12:5} Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
{12:6} Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
{12:7} Et ecce angelus Domini astitit : et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.
{12:8} Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
{12:9} Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre.
{12:10} Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem : quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.
{12:11} Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.
{12:12} Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
{12:13} Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
{12:14} Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
{12:15} At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.
{12:16} Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
{12:17} Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
{12:18} Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
{12:19} Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
{12:20} Erat autem iratus Tyriis et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
{12:21} Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
{12:22} Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.
{12:23} Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.
{12:24} Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
{12:25} Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
[Actus Apostolorum 13]
{13:1} Erant autem in ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
{13:2} Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
{13:3} Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
{13:4} Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
{13:5} Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
{13:6} Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
{13:7} qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
{13:8} Resistebat autem illis Elymas magus (si enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
{13:9} Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
{13:10} dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
{13:11} Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
{13:12} Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
{13:13} Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
{13:14} Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
{13:15} Post lectionem autem legis, et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
{13:16} Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israelitæ, et qui timetis Deum, audite :
{13:17} Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
{13:18} et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
{13:19} Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
{13:20} quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
{13:21} Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
{13:22} et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
{13:23} Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Jesum,
{13:24} prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pnitentiæ omni populo Israel.
{13:25} Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
{13:26} Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
{13:27} Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
{13:28} et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
{13:29} Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
{13:30} Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his,
{13:31} qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
{13:32} Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :
{13:33} quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
{13:34} Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
{13:35} Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
{13:36} David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
{13:37} Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
{13:38} Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
{13:39} in hoc omnis qui credit, justificatur.
{13:40} Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
{13:41} Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
{13:42} Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
{13:43} Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
{13:44} Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
{13:45} Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
{13:46} Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
{13:47} Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
{13:48} Audientes autem gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
{13:49} Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
{13:50} Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
{13:51} At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
{13:52} Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
[Actus Apostolorum 14]
{14:1} Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
{14:2} Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
{14:3} Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
{14:4} Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.
{14:5} Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
{14:6} intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
{14:7} Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
{14:8} Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
{14:9} dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
{14:10} Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
{14:11} Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.
{14:12} Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
{14:13} Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes,
{14:14} et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt :
{14:15} qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
{14:16} Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
{14:17} Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
{14:18} Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
{14:19} Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
{14:20} Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
{14:21} confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
{14:22} Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
{14:23} Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
{14:24} et loquentes verbum Domini in Perge, descendeunt in Attaliam :
{14:25} et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
{14:26} Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
{14:27} Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
[Actus Apostolorum 15]
{15:1} Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
{15:2} Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
{15:3} Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
{15:4} Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
{15:5} Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes : Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
{15:6} Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
{15:7} Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere.
{15:8} Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
{15:9} et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
{15:10} Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
{15:11} Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
{15:12} Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
{15:13} Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
{15:14} Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
{15:15} Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est :
{15:16} Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :
{15:17} ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
{15:18} Notum a sæculo est Domino opus suum.
{15:19} Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
{15:20} sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
{15:21} Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
{15:22} Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,
{15:23} scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
{15:24} Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus :
{15:25} placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
{15:26} hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
{15:27} Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
{15:28} Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :
{15:29} ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
{15:30} Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
{15:31} Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
{15:32} Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
{15:33} Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
{15:34} Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
{15:35} Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
{15:36} Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
{15:37} Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
{15:38} Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
{15:39} Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
{15:40} Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
{15:41} Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
[Actus Apostolorum 16]
{16:1} Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
{16:2} Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres.
{16:3} Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
{16:4} Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Jerosolymis.
{16:5} Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
{16:6} Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
{16:7} Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
{16:8} Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem :
{16:9} et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
{16:10} Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
{16:11} Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
{16:12} et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
{16:13} Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
{16:14} Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
{16:15} Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
{16:16} Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
{16:17} Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
{16:18} Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
{16:19} Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
{16:20} et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :
{16:21} et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
{16:22} Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
{16:23} Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
{16:24} Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
{16:25} Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
{16:26} Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
{16:27} Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
{16:28} Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
{16:29} Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
{16:30} et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
{16:31} At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum : et salvus eris tu, et domus tua.
{16:32} Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
{16:33} Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
{16:34} Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
{16:35} Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
{16:36} Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
{16:37} Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
{16:38} et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :
{16:39} et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
{16:40} Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
[Actus Apostolorum 17]
{17:1} Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum.
{17:2} Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
{17:3} adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
{17:4} Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo, et Silæ, et de colentibus, gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.
{17:5} Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
{17:6} Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,
{17:7} quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
{17:8} Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes hæc.
{17:9} Et accepta satisfactione a Jasone, et a ceteris, dimiserunt eos.
{17:10} Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beram. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
{17:11} Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
{17:12} Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
{17:13} Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi, quia et Beræ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
{17:14} Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
{17:15} Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
{17:16} Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem.
{17:17} Disputabat igitur in synagoga cum Judæis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
{17:18} Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
{17:19} Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina ?
{17:20} nova enim quædam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
{17:21} (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
{17:22} Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
{17:23} Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
{17:24} Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
{17:25} nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia :
{17:26} fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
{17:27} quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
{17:28} In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
{17:29} Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
{17:30} Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pnitentiam agant,
{17:31} eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate in viro, in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
{17:32} Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
{17:33} Sic Paulus exivit de medio eorum.
{17:34} Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
[Actus Apostolorum 18]
{18:1} Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum :
{18:2} et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.
{18:3} Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)
{18:4} Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judæis et Græcis.
{18:5} Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.
{18:6} Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego, ex hoc ad gentes vadam.
{18:7} Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
{18:8} Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
{18:9} Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :
{18:10} propter quod ego sum tecum : et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
{18:11} Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
{18:12} Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
{18:13} dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
{18:14} Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Judæi, recte vos sustinerem.
{18:15} Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
{18:16} Et minavit eos a tribunali.
{18:17} Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.
{18:18} Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
{18:19} Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
{18:20} Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
{18:21} sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso.
{18:22} Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
{18:23} Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
{18:24} Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
{18:25} Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
{18:26} Hic ergo cpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
{18:27} Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
{18:28} Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Jesum.
[Actus Apostolorum 19]
{19:1} Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
{19:2} dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
{19:3} Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.
{19:4} Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pnitentiæ populum, dicens : In eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Jesum.
{19:5} His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
{19:6} Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
{19:7} Erant autem omnes viri fere duodecim.
{19:8} Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
{19:9} Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
{19:10} Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
{19:11} Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli :
{19:12} ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
{19:13} Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.
{19:14} Erant autem quidam Judæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
{19:15} Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?
{19:16} Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
{19:17} Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
{19:18} Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
{19:19} Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
{19:20} Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
{19:21} His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
{19:22} Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
{19:23} Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
{19:24} Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum :
{19:25} quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
{19:26} et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
{19:27} Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia, et orbis colit.
{19:28} His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.
{19:29} Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
{19:30} Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
{19:31} Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
{19:32} alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
{19:33} De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
{19:34} Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.
{19:35} Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ?
{19:36} Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
{19:37} Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
{19:38} Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
{19:39} Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
{19:40} Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ : cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.
[Actus Apostolorum 20]
{20:1} Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
{20:2} Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :
{20:3} ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
{20:4} Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
{20:5} Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade :
{20:6} nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
{20:7} Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
{20:8} Erant autem lampades copiosæ in cnaculo, ubi eramus congregati.
{20:9} Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
{20:10} Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
{20:11} Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
{20:12} Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
{20:13} Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
{20:14} Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
{20:15} Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
{20:16} Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
{20:17} A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.
{20:18} Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
{20:19} serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum :
{20:20} quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,
{20:21} testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
{20:22} Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :
{20:23} nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
{20:24} Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
{20:25} Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
{20:26} Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
{20:27} Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
{20:28} Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
{20:29} Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
{20:30} Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
{20:31} Propter quod vigilate memoria retinentes : quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
{20:32} Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.
{20:33} Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
{20:34} ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
{20:35} Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
{20:36} Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
{20:37} Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
{20:38} dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
[Actus Apostolorum 21]
{21:1} Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
{21:2} Et cum invenissemus navem transfretantem in Phnicen, ascendentes navigavimus.
{21:3} Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
{21:4} Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
{21:5} Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
{21:6} Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
{21:7} Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
{21:8} Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
{21:9} Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
{21:10} Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
{21:11} Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
{21:12} Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
{21:13} Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
{21:14} Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
{21:15} Post dies autem istos præparati, ascendebamus in Jerusalem.
{21:16} Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
{21:17} Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
{21:18} Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
{21:19} Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
{21:20} At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
{21:21} Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judæorum : dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
{21:22} Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
{21:23} Hoc ergo fac quod tibi dicimus : Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
{21:24} His assumptis, sanctifica te cum illis : et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
{21:25} De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
{21:26} Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
{21:27} Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
{21:28} Viri Israelitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
{21:29} Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
{21:30} Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ.
{21:31} Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
{21:32} Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
{21:33} Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
{21:34} Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
{21:35} Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
{21:36} Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
{21:37} Et cum cpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ?
{21:38} Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
{21:39} Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
{21:40} Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :
[Actus Apostolorum 22]
{22:1} Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
{22:2} Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
{22:3} Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
{22:4} qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
{22:5} sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
{22:6} Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :
{22:7} et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
{22:8} Ego autem respondi : Quis es, Domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
{22:9} Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
{22:10} Et dixi : Quid faciam, Domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
{22:11} Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
{22:12} Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
{22:13} veniens ad me, et astans dixit mihi : Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
{22:14} At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
{22:15} quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
{22:16} Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
{22:17} Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
{22:18} et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
{22:19} Et ego dixi : Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te :
{22:20} et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
{22:21} Et dixit ad me : Vade quoniam ego in nationes longe mittam te.
{22:22} Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
{22:23} Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem,
{22:24} jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
{22:25} Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare ?
{22:26} Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
{22:27} Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
{22:28} Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
{22:29} Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
{22:30} Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
[Actus Apostolorum 23]
{23:1} Intendens autem in concilium Paulus ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
{23:2} Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
{23:3} Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
{23:4} Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
{23:5} Dixit autem Paulus : Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
{23:6} Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
{23:7} Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.
{23:8} Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur.
{23:9} Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
{23:10} Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
{23:11} Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
{23:12} Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.
{23:13} Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant :
{23:14} qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
{23:15} Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
{23:16} Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
{23:17} Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
{23:18} Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
{23:19} Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
{23:20} Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
{23:21} tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
{23:22} Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
{23:23} Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
{23:24} et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
{23:25} (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
{23:26} Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi, Felici salutem.
{23:27} Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
{23:28} Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
{23:29} Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
{23:30} Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians : et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
{23:31} Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
{23:32} Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
{23:33} Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
{23:34} Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset : et cognoscens quia de Cilicia :
{23:35} Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
[Actus Apostolorum 24]
{24:1} Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
{24:2} Et citato Paulo cpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
{24:3} semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
{24:4} Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
{24:5} Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :
{24:6} qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
{24:7} Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
{24:8} jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
{24:9} Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
{24:10} Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
{24:11} Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
{24:12} et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :
{24:13} neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
{24:14} Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :
{24:15} spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
{24:16} In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
{24:17} Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
{24:18} in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
{24:19} Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
{24:20} aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
{24:21} nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
{24:22} Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
{24:23} Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
{24:24} Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Jesum.
{24:25} Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :
{24:26} simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
{24:27} Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
[Actus Apostolorum 25]
{25:1} Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.
{25:2} Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum,
{25:3} postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
{25:4} Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum.
{25:5} Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
{25:6} Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
{25:7} Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare.
{25:8} Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
{25:9} Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?
{25:10} Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
{25:11} Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
{25:12} Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.
{25:13} Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
{25:14} Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
{25:15} de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem.
{25:16} Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
{25:17} Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
{25:18} De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
{25:19} Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
{25:20} Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
{25:21} Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
{25:22} Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
{25:23} Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
{25:24} Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
{25:25} Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
{25:26} De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
{25:27} Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
[Actus Apostolorum 26]
{26:1} Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cpit rationem reddere.
{26:2} De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
{26:3} maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines, et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.
{26:4} Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :
{26:5} præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
{26:6} Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :
{26:7} in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
{26:8} Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?
{26:9} Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
{26:10} quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.
{26:11} Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
{26:12} In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
{26:13} die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
{26:14} Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
{26:15} Ego autem dixi : Quis es, Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
{26:16} Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
{26:17} eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
{26:18} aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
{26:19} Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni ;
{26:20} sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam, ut pnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pnitentiæ opera facientes.
{26:21} Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
{26:22} Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
{26:23} si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
{26:24} Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
{26:25} Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
{26:26} Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
{26:27} Credis rex Agrippa prophetis ? Scio quia credis.
{26:28} Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.
{26:29} Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
{26:30} Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
{26:31} Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
{26:32} Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.
[Actus Apostolorum 27]
{27:1} Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,
{27:2} ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
{27:3} Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
{27:4} Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
{27:5} Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ :
{27:6} et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
{27:7} Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem :
{27:8} et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
{27:9} Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
{27:10} dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
{27:11} Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
{27:12} Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
{27:13} Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
{27:14} Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
{27:15} Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
{27:16} In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
{27:17} Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
{27:18} Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt :
{27:19} et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
{27:20} Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
{27:21} Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
{27:22} Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
{27:23} Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
{27:24} dicens : Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
{27:25} Propter quod bono animo estote viri : credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
{27:26} In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
{27:27} Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
{27:28} Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
{27:29} Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
{27:30} Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
{27:31} dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
{27:32} Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
{27:33} Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
{27:34} Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
{27:35} Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cpit manducare.
{27:36} Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
{27:37} Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
{27:38} Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
{27:39} Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
{27:40} Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.
{27:41} Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
{27:42} Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent : nequis cum enatasset, effugeret.
{27:43} Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :
{27:44} et ceteros alios in tabulis ferebant : quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.
[Actus Apostolorum 28]
{28:1} Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
{28:2} Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
{28:3} Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
{28:4} Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
{28:5} Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
{28:6} At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
{28:7} In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
{28:8} Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
{28:9} Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :
{28:10} qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
{28:11} Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
{28:12} Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
{28:13} Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos ;
{28:14} ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
{28:15} Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
{28:16} Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
{28:17} Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
{28:18} qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
{28:19} Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
{28:20} Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.
{28:21} At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
{28:22} Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
{28:23} Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
{28:24} Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
{28:25} Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
{28:26} dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non perspicietis.
{28:27} Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
{28:28} Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
{28:29} Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
{28:30} Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
{28:31} prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.