Biblia SacraEpistola Ad Corinthios Secunda
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
[II Corinthii 1]
{1:1} Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiĉ Dei, quĉ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
{1:2} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
{1:3} Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
{1:4} qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
{1:5} Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
{1:6} Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quĉ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
{1:7} ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
{1:8} Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quĉ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tĉderet nos etiam vivere.
{1:9} Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
{1:10} qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
{1:11} adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quĉ in nobis est donationis, per multos gratiĉ agantur pro nobis.
{1:12} Nam gloria nostra hĉc est : testimonium conscientiĉ nostrĉ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.
{1:13} Non enim alia scribimus vobis, quam quĉ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
{1:14} sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
{1:15} Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis :
{1:16} et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judĉam.
{1:17} Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quĉ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
{1:18} Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
{1:19} Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prĉdicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
{1:20} Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
{1:21} Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
{1:22} qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
{1:23} Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum :
{1:24} non quia dominamur fidei vestĉ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.

[II Corinthii 2]
{2:1} Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
{2:2} Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lĉtificet, nisi qui contristatur ex me ?
{2:3} Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
{2:4} Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
{2:5} Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
{2:6} Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hĉc, quĉ fit a pluribus :
{2:7} ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
{2:8} Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
{2:9} Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
{2:10} Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
{2:11} ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
{2:12} Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
{2:13} non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
{2:14} Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiĉ suĉ manifestat per nos in omni loco :
{2:15} quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt :
{2:16} aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitĉ in vitam. Et ad hĉc quis tam idoneus ?
{2:17} non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

[II Corinthii 3]
{3:1} Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?
{3:2} Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quĉ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :
{3:3} manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
{3:4} Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
{3:5} non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
{3:6} qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
{3:7} Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quĉ evacuatur :
{3:8} quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
{3:9} Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiĉ in gloria.
{3:10} Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
{3:11} Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
{3:12} Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
{3:13} et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur,
{3:14} sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
{3:15} sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
{3:16} Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
{3:17} Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
{3:18} Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

[II Corinthii 4]
{4:1} Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
{4:2} sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
{4:3} Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :
{4:4} in quibus Deus hujus sĉculi excĉcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriĉ Christi, qui est imago Dei.
{4:5} Non enim nosmetipsos prĉdicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :
{4:6} quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiĉ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
{4:7} Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
{4:8} In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :
{4:9} persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :
{4:10} semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
{4:11} Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
{4:12} Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
{4:13} Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :
{4:14} scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
{4:15} Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
{4:16} Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
{4:17} Id enim, quod in prĉsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrĉ, supra modum in sublimitate ĉternum gloriĉ pondus operatur in nobis,
{4:18} non contemplantibus nobis quĉ videntur, sed quĉ non videntur. Quĉ enim videntur, temporalia sunt : quĉ autem non videntur, ĉterna sunt.

[II Corinthii 5]
{5:1} Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ĉdificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, ĉternam in cĉlis.
{5:2} Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quĉ de cĉlo est, superindui cupientes :
{5:3} si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
{5:4} Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
{5:5} Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
{5:6} Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
{5:7} (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :
{5:8} audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et prĉsentes esse ad Dominum.
{5:9} Et ideo contendimus, sive absentes, sive prĉsentes, placere illi.
{5:10} Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
{5:11} Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
{5:12} Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
{5:13} Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
{5:14} Caritas enim Christi urget nos : ĉstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
{5:15} et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
{5:16} Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
{5:17} Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
{5:18} Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
{5:19} quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
{5:20} Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
{5:21} Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

[II Corinthii 6]
{6:1} Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
{6:2} Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
{6:3} Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
{6:4} sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
{6:5} in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
{6:6} in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
{6:7} in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiĉ a dextris et a sinistris,
{6:8} per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
{6:9} quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
{6:10} quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
{6:11} Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
{6:12} Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
{6:13} eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
{6:14} Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quĉ enim participatio justitiĉ cum iniquitate ? aut quĉ societas luci ad tenebras ?
{6:15} quĉ autem conventio Christi ad Belial ? aut quĉ pars fideli cum infideli ?
{6:16} qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
{6:17} Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
{6:18} et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

[II Corinthii 7]
{7:1} Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
{7:2} Capite nos. Neminem lĉsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
{7:3} Non ad condemnationem vestram dico : prĉdiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
{7:4} Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
{7:5} Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnĉ, intus timores.
{7:6} Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
{7:7} Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram ĉmulationem pro me, ita ut magis gauderem.
{7:8} Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
{7:9} nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
{7:10} Quĉ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : sĉculi autem tristitia mortem operatur.
{7:11} Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed ĉmulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
{7:12} Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
{7:13} coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
{7:14} et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quĉ fuit ad Titum, veritas facta est,
{7:15} et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
{7:16} Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.

[II Corinthii 8]
{8:1} Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quĉ data est in ecclesiis Macedoniĉ :
{8:2} quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
{8:3} quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
{8:4} cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
{8:5} Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
{8:6} ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
{8:7} Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
{8:8} Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrĉ caritatis ingenium bonum comprobans.
{8:9} Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
{8:10} Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :
{8:11} nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
{8:12} Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
{8:13} Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex ĉqualitate.
{8:14} In prĉsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestrĉ inopiĉ sit supplementum, ut fiat ĉqualitas, sicut scriptum est :
{8:15} Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
{8:16} Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
{8:17} quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
{8:18} Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
{8:19} non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrĉ in hanc gratiam, quĉ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
{8:20} devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quĉ ministratur a nobis.
{8:21} Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
{8:22} Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sĉpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
{8:23} sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
{8:24} Ostensionem ergo, quĉ est caritatis vestrĉ, et nostrĉ gloriĉ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

[II Corinthii 9]
{9:1} Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
{9:2} Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno prĉterito, et vestra ĉmulatio provocavit plurimos.
{9:3} Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :
{9:4} ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
{9:5} Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut prĉveniant ad vos, et prĉparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
{9:6} Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
{9:7} Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
{9:8} Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
{9:9} sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sĉculum sĉculi.
{9:10} Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum prĉstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiĉ vestrĉ :
{9:11} ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quĉ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
{9:12} Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quĉ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
{9:13} per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrĉ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
{9:14} et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
{9:15} Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.

[II Corinthii 10]
{10:1} Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
{10:2} Rogo autem vos ne prĉsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
{10:3} In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
{10:4} Nam arma militiĉ nostrĉ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
{10:5} et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
{10:6} et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
{10:7} Quĉ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
{10:8} Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ĉdificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
{10:9} Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :
{10:10} quoniam quidem epistolĉ, inquiunt, graves sunt et fortes : prĉsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :
{10:11} hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et prĉsentes in facto.
{10:12} Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.
{10:13} Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulĉ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
{10:14} Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
{10:15} Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestrĉ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
{10:16} etiam in illa, quĉ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quĉ prĉparata sunt gloriari.
{10:17} Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.
{10:18} Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.

[II Corinthii 11]
{11:1} Utinam sustineretis modicum quid insipientiĉ meĉ, sed et supportare me :
{11:2} ĉmulor enim vos Dei ĉmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
{11:3} Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quĉ est in Christo.
{11:4} Nam si is qui venit, alium Christum prĉdicat, quem non prĉdicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.
{11:5} Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
{11:6} Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
{11:7} Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
{11:8} Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
{11:9} Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
{11:10} Est veritas Christi in me, quoniam hĉc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiĉ.
{11:11} Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.
{11:12} Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
{11:13} Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
{11:14} Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
{11:15} Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiĉ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
{11:16} Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
{11:17} quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriĉ.
{11:18} Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.
{11:19} Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
{11:20} Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cĉdit.
{11:21} Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :
{11:22} Hebrĉi sunt, et ego : Israelitĉ sunt, et ego : semen Abrahĉ sunt, et ego.
{11:23} Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
{11:24} A Judĉis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
{11:25} Ter virgis cĉsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
{11:26} in itineribus sĉpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :
{11:27} in labore et ĉrumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
{11:28} prĉter illa quĉ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
{11:29} Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
{11:30} Si gloriari oportet, quĉ infirmitatis meĉ sunt, gloriabor.
{11:31} Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sĉcula, scit quod non mentior.
{11:32} Damasci prĉpositus gentis Aretĉ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :
{11:33} et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

[II Corinthii 12]
{12:1} Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
{12:2} Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cĉlum.
{12:3} Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :
{12:4} quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quĉ non licet homini loqui.
{12:5} Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
{12:6} Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
{12:7} Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meĉ angelus Satanĉ, qui me colaphizet.
{12:8} Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :
{12:9} et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
{12:10} Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
{12:11} Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :
{12:12} signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
{12:13} Quid est enim, quod minus habuistis prĉ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.
{12:14} Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quĉro quĉ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
{12:15} Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
{12:16} Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
{12:17} Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?
{12:18} Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
{12:19} Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter ĉdificationem vestram.
{12:20} Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, ĉmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
{12:21} ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.

[II Corinthii 13]
{13:1} Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
{13:2} Prĉdixi, et prĉdico, ut prĉsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
{13:3} An experimentum quĉritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?
{13:4} Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
{13:5} Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.
{13:6} Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
{13:7} Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
{13:8} Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
{13:9} Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
{13:10} Ideo hĉc absens scribo, ut non prĉsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ĉdificationem, et non in destructionem.
{13:11} De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
{13:12} Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
{13:13} Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Corinthios Secunda