Biblia SacraEpistola Ad Thessalonicenses Secunda
1 2 3
[II Thessalonicenses 1]
{1:1} Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesię Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
{1:2} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
{1:3} Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
{1:4} ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
{1:5} in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
{1:6} Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
{1:7} et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cęlo cum angelis virtutis ejus,
{1:8} in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
{1:9} qui pœnas dabunt in interitu ęternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
{1:10} cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
{1:11} In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
{1:12} ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

[II Thessalonicenses 2]
{2:1} Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrę congregationis in ipsum :
{2:2} ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
{2:3} Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
{2:4} qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
{2:5} Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hęc dicebam vobis ?
{2:6} et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
{2:7} Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
{2:8} Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
{2:9} cujus est adventus secundum operationem Satanę in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
{2:10} et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
{2:11} ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
{2:12} Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
{2:13} in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem glorię Domini nostri Jesu Christi.
{2:14} Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
{2:15} Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem ęternam, et spem bonam in gratia,
{2:16} exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

[II Thessalonicenses 3]
{3:1} De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
{3:2} et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
{3:3} Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
{3:4} Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quę pręcepimus, et facitis, et facietis.
{3:5} Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
{3:6} Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
{3:7} Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
{3:8} neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
{3:9} Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
{3:10} Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
{3:11} Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
{3:12} Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
{3:13} Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
{3:14} Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
{3:15} et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
{3:16} Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
{3:17} Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
{3:18} Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Thessalonicenses Secunda