Biblia SacraEpistola Ad Philemonem
[Philemon 1]
{1:1} Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
{1:2} et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
{1:3} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
{1:4} Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
{1:5} audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
{1:6} ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
{1:7} Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
{1:8} Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
{1:9} propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
{1:10} obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
{1:11} qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
{1:12} quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
{1:13} quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
{1:14} sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
{1:15} Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
{1:16} jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
{1:17} Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
{1:18} si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
{1:19} Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
{1:20} ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
{1:21} Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
{1:22} Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
{1:23} Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
{1:24} Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
{1:25} Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Philemonem