Biblia SacraEpistola Ad Hebræos
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
[Hebræi 1]
{1:1} Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
{1:2} novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
{1:3} qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
{1:4} tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
{1:5} Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
{1:6} Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
{1:7} Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
{1:8} Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
{1:9} Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
{1:10} Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
{1:11} Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
{1:12} et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
{1:13} Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
{1:14} Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?

[Hebræi 2]
{2:1} Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
{2:2} Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :
{2:3} quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
{2:4} contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
{2:5} Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
{2:6} Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?
{2:7} Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
{2:8} Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
{2:9} Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
{2:10} Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
{2:11} Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
{2:12} Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.
{2:13} Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
{2:14} Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
{2:15} et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
{2:16} Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
{2:17} Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
{2:18} In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.

[Hebræi 3]
{3:1} Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :
{3:2} qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
{3:3} Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
{3:4} Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
{3:5} Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
{3:6} Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
{3:7} Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
{3:8} nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
{3:9} ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
{3:10} quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
{3:11} sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
{3:12} Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
{3:13} sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
{3:14} Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
{3:15} Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
{3:16} Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
{3:17} Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
{3:18} Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
{3:19} Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

[Hebræi 4]
{4:1} Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
{4:2} Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.
{4:3} Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
{4:4} Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
{4:5} Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.
{4:6} Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :
{4:7} iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
{4:8} Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.
{4:9} Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
{4:10} Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
{4:11} Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
{4:12} Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
{4:13} Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
{4:14} Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
{4:15} Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
{4:16} Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

[Hebræi 5]
{5:1} Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
{5:2} qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
{5:3} et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
{5:4} Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
{5:5} Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
{5:6} Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
{5:7} Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
{5:8} Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :
{5:9} et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
{5:10} appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
{5:11} De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
{5:12} Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
{5:13} Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.
{5:14} Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

[Hebræi 6]
{6:1} Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
{6:2} baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
{6:3} Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
{6:4} Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
{6:5} gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
{6:6} et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
{6:7} Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
{6:8} proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
{6:9} Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
{6:10} Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
{6:11} Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
{6:12} ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
{6:13} Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
{6:14} dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
{6:15} Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
{6:16} Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
{6:17} In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
{6:18} ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
{6:19} quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
{6:20} ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.

[Hebræi 7]
{7:1} Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :
{7:2} cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
{7:3} sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
{7:4} Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
{7:5} Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
{7:6} Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
{7:7} Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
{7:8} Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
{7:9} Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
{7:10} adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
{7:11} Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
{7:12} Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
{7:13} In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
{7:14} Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
{7:15} Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
{7:16} qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
{7:17} Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
{7:18} Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
{7:19} nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
{7:20} Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
{7:21} hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :
{7:22} in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
{7:23} Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
{7:24} hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
{7:25} Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
{7:26} Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :
{7:27} qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
{7:28} Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

[Hebræi 8]
{8:1} Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
{8:2} sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
{8:3} Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
{8:4} Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
{8:5} qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
{8:6} Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
{8:7} Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
{8:8} Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,
{8:9} non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
{8:10} Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
{8:11} et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
{8:12} quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
{8:13} Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

[Hebræi 9]
{9:1} Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
{9:2} Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
{9:3} Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
{9:4} aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
{9:5} superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
{9:6} His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
{9:7} in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
{9:8} hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
{9:9} quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
{9:10} et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
{9:11} Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
{9:12} neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
{9:13} Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
{9:14} quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
{9:15} Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
{9:16} Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
{9:17} Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
{9:18} Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
{9:19} Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
{9:20} dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
{9:21} Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
{9:22} Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
{9:23} Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
{9:24} Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
{9:25} neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
{9:26} alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
{9:27} Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
{9:28} sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

[Hebræi 10]
{10:1} Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
{10:2} alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
{10:3} sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
{10:4} Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
{10:5} Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
{10:6} holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
{10:7} Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
{10:8} Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
{10:9} tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
{10:10} In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
{10:11} Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
{10:12} hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
{10:13} de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
{10:14} Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
{10:15} Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
{10:16} Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
{10:17} et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
{10:18} Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
{10:19} Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
{10:20} quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
{10:21} et sacerdotem magnum super domum Dei :
{10:22} accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
{10:23} teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
{10:24} et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
{10:25} non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
{10:26} Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
{10:27} terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
{10:28} Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
{10:29} quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
{10:30} Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
{10:31} Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
{10:32} Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
{10:33} et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
{10:34} Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
{10:35} Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
{10:36} Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
{10:37} Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
{10:38} Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
{10:39} Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

[Hebræi 11]
{11:1} Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
{11:2} In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
{11:3} Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
{11:4} Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
{11:5} Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
{11:6} Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
{11:7} Fide Noe responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
{11:8} Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.
{11:9} Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
{11:10} Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
{11:11} Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
{11:12} Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
{11:13} Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
{11:14} Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
{11:15} Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
{11:16} nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
{11:17} Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
{11:18} ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
{11:19} arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
{11:20} Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
{11:21} Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.
{11:22} Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
{11:23} Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
{11:24} Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
{11:25} magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
{11:26} majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
{11:27} Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
{11:28} Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
{11:29} Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.
{11:30} Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
{11:31} Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
{11:32} Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
{11:33} qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
{11:34} extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
{11:35} acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
{11:36} Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
{11:37} lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
{11:38} quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
{11:39} Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
{11:40} Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

[Hebræi 12]
{12:1} Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
{12:2} aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
{12:3} Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
{12:4} Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
{12:5} et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
{12:6} Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
{12:7} In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
{12:8} quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
{12:9} Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
{12:10} Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
{12:11} Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
{12:12} Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
{12:13} et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
{12:14} Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
{12:15} contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
{12:16} Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
{12:17} scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
{12:18} Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
{12:19} et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
{12:20} Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
{12:21} Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
{12:22} Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
{12:23} et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
{12:24} et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
{12:25} Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
{12:26} Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
{12:27} Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.
{12:28} Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
{12:29} Etenim Deus noster ignis consumens est.

[Hebræi 13]
{13:1} Caritas fraternitatis maneat in vobis,
{13:2} et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
{13:3} Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
{13:4} Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
{13:5} Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
{13:6} ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.
{13:7} Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
{13:8} Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.
{13:9} Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
{13:10} Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
{13:11} Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
{13:12} Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
{13:13} Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
{13:14} Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
{13:15} Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
{13:16} Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
{13:17} Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
{13:18} Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
{13:19} Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
{13:20} Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
{13:21} aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
{13:22} Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
{13:23} Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
{13:24} Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
{13:25} Gratia cum omnibus vobis. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Hebræos