Biblia SacraEpistola Petri Prima
1 2 3 4 5
[I Petrus 1]
{1:1} Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
{1:2} secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
{1:3} Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
{1:4} in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
{1:5} qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
{1:6} In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
{1:7} ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
{1:8} quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :
{1:9} reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
{1:10} De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
{1:11} scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
{1:12} quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
{1:13} Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
{1:14} quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
{1:15} sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
{1:16} quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
{1:17} Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
{1:18} Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
{1:19} sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
{1:20} præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
{1:21} qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
{1:22} animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
{1:23} renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
{1:24} quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
{1:25} Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

[I Petrus 2]
{2:1} Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
{2:2} sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
{2:3} si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
{2:4} Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
{2:5} et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
{2:6} Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
{2:7} Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
{2:8} et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
{2:9} Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
{2:10} Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
{2:11} Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
{2:12} conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
{2:13} Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
{2:14} sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
{2:15} quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
{2:16} quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
{2:17} Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
{2:18} Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
{2:19} Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
{2:20} Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
{2:21} In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
{2:22} qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
{2:23} qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
{2:24} qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanatis estis.
{2:25} Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

[I Petrus 3]
{3:1} Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
{3:2} considerantes in timore castam conversationem vestram.
{3:3} Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
{3:4} sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
{3:5} Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
{3:6} Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
{3:7} Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
{3:8} In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
{3:9} non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
{3:10} Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
{3:11} Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
{3:12} quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
{3:13} Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
{3:14} Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
{3:15} Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
{3:16} Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
{3:17} Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
{3:18} Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
{3:19} In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
{3:20} qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
{3:21} Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
{3:22} Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.

[I Petrus 4]
{4:1} Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
{4:2} ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
{4:3} Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
{4:4} In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
{4:5} Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
{4:6} Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
{4:7} Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
{4:8} Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
{4:9} Hospitales invicem sine murmuratione.
{4:10} Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
{4:11} Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
{4:12} Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :
{4:13} sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
{4:14} Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
{4:15} Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
{4:16} Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :
{4:17} quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
{4:18} et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
{4:19} Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.

[I Petrus 5]
{5:1} Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
{5:2} pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
{5:3} neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
{5:4} Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
{5:5} Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
{5:6} Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
{5:7} omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
{5:8} Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
{5:9} cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
{5:10} Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
{5:11} Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
{5:12} Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
{5:13} Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus.
{5:14} Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.


Biblia SacraEpistola Petri Prima