[Proverbia 1]
{1:1} Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israel,
{1:2} ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
{1:3} ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :
{1:4} ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
{1:5} Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
{1:6} Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
{1:7} Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
{1:8} Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :
{1:9} ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
{1:10} Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
{1:11} Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
{1:12} deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
{1:13} omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
{1:14} sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
{1:15} fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
{1:16} pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
{1:17} Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
{1:18} Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
{1:19} Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.
{1:20} Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :
{1:21} in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
{1:22} Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
{1:23} convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
{1:24} Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
{1:25} despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
{1:26} Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
{1:27} Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
{1:28} tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
{1:29} eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
{1:30} nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
{1:31} Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
{1:32} Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
{1:33} Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
[Proverbia 2]
{2:1} Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
{2:2} ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
{2:3} Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
{2:4} si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
{2:5} tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
{2:6} quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
{2:7} Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
{2:8} servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
{2:9} Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
{2:10} Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
{2:11} consilium custodiet te, et prudentia servabit te :
{2:12} ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
{2:13} qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
{2:14} qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
{2:15} quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
{2:16} Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
{2:17} et relinquit ducem pubertatis suæ,
{2:18} et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
{2:19} Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
{2:20} Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :
{2:21} qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
{2:22} impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
[Proverbia 3]
{3:1} Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat :
{3:2} longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
{3:3} Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
{3:4} et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
{3:5} Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
{3:6} In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
{3:7} Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
{3:8} sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
{3:9} Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
{3:10} et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
{3:11} Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
{3:12} quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
{3:13} Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
{3:14} Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
{3:15} Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
{3:16} Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
{3:17} Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
{3:18} Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
{3:19} Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.
{3:20} Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
{3:21} Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
{3:22} et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
{3:23} Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
{3:24} Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
{3:25} Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
{3:26} Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
{3:27} Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
{3:28} Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
{3:29} Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
{3:30} Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
{3:31} Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
{3:32} quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
{3:33} Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
{3:34} Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
{3:35} Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.
[Proverbia 4]
{4:1} Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
{4:2} Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.
{4:3} Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
{4:4} Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives.
{4:5} Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
{4:6} Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.
{4:7} Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.
{4:8} Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
{4:9} Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
{4:10} Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
{4:11} Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis :
{4:12} quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
{4:13} Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
{4:14} Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
{4:15} Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.
{4:16} Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
{4:17} Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
{4:18} Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
{4:19} Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
{4:20} Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
{4:21} Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :
{4:22} vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
{4:23} Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
{4:24} Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
{4:25} Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
{4:26} Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
{4:27} Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
[Proverbia 5]
{5:1} Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :
{5:2} ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;
{5:3} favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
{5:4} novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
{5:5} Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
{5:6} Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
{5:7} Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
{5:8} Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
{5:9} Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
{5:10} ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
{5:11} et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
{5:12} Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
{5:13} nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
{5:14} pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
{5:15} Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;
{5:16} deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
{5:17} Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
{5:18} Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
{5:19} Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.
{5:20} Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
{5:21} Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
{5:22} Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
{5:23} Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
[Proverbia 6]
{6:1} Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :
{6:2} illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
{6:3} Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
{6:4} Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
{6:5} Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
{6:6} Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
{6:7} Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
{6:8} parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
{6:9} Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?
{6:10} Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
{6:11} et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
{6:12} Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
{6:13} annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
{6:14} pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
{6:15} Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
{6:16} Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
{6:17} oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
{6:18} cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
{6:19} proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
{6:20} Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
{6:21} Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
{6:22} Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
{6:23} Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :
{6:24} ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
{6:25} Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
{6:26} pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
{6:27} Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
{6:28} aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?
{6:29} sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
{6:30} Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;
{6:31} deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
{6:32} Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;
{6:33} turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
{6:34} quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
{6:35} nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
[Proverbia 7]
{7:1} Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili,
{7:2} serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui :
{7:3} liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
{7:4} Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam :
{7:5} ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.
{7:6} De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi,
{7:7} et video parvulos ; considero vecordem juvenem,
{7:8} qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur :
{7:9} in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.
{7:10} Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga,
{7:11} quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ;
{7:12} nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
{7:13} Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens :
{7:14} Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea :
{7:15} idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
{7:16} Intexui funibus lectulum meum ; stravi tapetibus pictis ex Ægypto :
{7:17} aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.
{7:18} Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
{7:19} Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima :
{7:20} sacculum pecuniæ secum tulit ; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.
{7:21} Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
{7:22} Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :
{7:23} donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
{7:24} Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
{7:25} Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ;
{7:26} multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
{7:27} Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.
[Proverbia 8]
{8:1} Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ?
{8:2} In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,
{8:3} juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens :
{8:4} O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
{8:5} Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
{8:6} Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
{8:7} Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
{8:8} Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum ;
{8:9} recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam.
{8:10} Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite :
{8:11} melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.
{8:12} Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
{8:13} Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.
{8:14} Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo.
{8:15} Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ;
{8:16} per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
{8:17} Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
{8:18} Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.
{8:19} Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
{8:20} In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii :
{8:21} ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.
{8:22} Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.
{8:23} Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
{8:24} Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant,
{8:25} necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar.
{8:26} Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.
{8:27} Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;
{8:28} quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ;
{8:29} quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ :
{8:30} cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
{8:31} ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
{8:32} Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas.
{8:33} Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
{8:34} Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
{8:35} Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
{8:36} Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem.
[Proverbia 9]
{9:1} Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.
{9:2} Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
{9:3} Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
{9:4} Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
{9:5} Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
{9:6} Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
{9:7} Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
{9:8} Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
{9:9} Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
{9:10} Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
{9:11} Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
{9:12} Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.
{9:13} Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
{9:14} sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
{9:15} ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
{9:16} Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
{9:17} Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
{9:18} Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.
[Proverbia 10]
{10:1} Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
{10:2} Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
{10:3} Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
{10:4} Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
{10:5} Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.
{10:6} Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas.
{10:7} Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
{10:8} Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis.
{10:9} Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit.
{10:10} Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur.
{10:11} Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
{10:12} Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
{10:13} In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
{10:14} Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.
{10:15} Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum.
{10:16} Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
{10:17} Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.
{10:18} Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est.
{10:19} In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
{10:20} Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.
{10:21} Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
{10:22} Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
{10:23} Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
{10:24} Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur.
{10:25} Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
{10:26} Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
{10:27} Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
{10:28} Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
{10:29} Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
{10:30} Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
{10:31} Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.
{10:32} Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
[Proverbia 11]
{11:1} Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
{11:2} Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
{11:3} Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
{11:4} Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte.
{11:5} Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
{11:6} Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
{11:7} Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
{11:8} Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
{11:9} Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia.
{11:10} In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
{11:11} Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
{11:12} Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit.
{11:13} Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
{11:14} Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia.
{11:15} Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit.
{11:16} Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
{11:17} Benefacit animæ suæ vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
{11:18} Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
{11:19} Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
{11:20} Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
{11:21} Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur.
{11:22} Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
{11:23} Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor.
{11:24} Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
{11:25} Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
{11:26} Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium.
{11:27} Bene consurgit diluculo qui quærit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
{11:28} Qui confidit in divitiis suis corruet : justi autem quasi virens folium germinabunt.
{11:29} Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
{11:30} Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
{11:31} Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !
[Proverbia 12]
{12:1} Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.
{12:2} Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
{12:3} Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
{12:4} Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
{12:5} Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
{12:6} Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.
{12:7} Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.
{12:8} Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
{12:9} Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
{12:10} Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia.
{12:11} Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
{12:12} Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet.
{12:13} Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia.
{12:14} De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
{12:15} Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.
{12:16} Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
{12:17} Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
{12:18} Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : lingua autem sapientium sanitas est.
{12:19} Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
{12:20} Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
{12:21} Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo.
{12:22} Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.
{12:23} Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
{12:24} Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet.
{12:25} Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
{12:26} Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.
{12:27} Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
{12:28} In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem.
[Proverbia 13]
{13:1} Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
{13:2} De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.
{13:3} Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
{13:4} Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
{13:5} Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
{13:6} Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
{13:7} Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
{13:8} Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
{13:9} Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
{13:10} Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
{13:11} Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
{13:12} Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.
{13:13} Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
{13:14} Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
{13:15} Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
{13:16} Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
{13:17} Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
{13:18} Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
{13:19} Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
{13:20} Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.
{13:21} Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
{13:22} Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
{13:23} Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
{13:24} Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
{13:25} Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.
[Proverbia 14]
{14:1} Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
{14:2} Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
{14:3} In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.
{14:4} Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
{14:5} Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.
{14:6} Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.
{14:7} Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
{14:8} Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
{14:9} Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
{14:10} Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
{14:11} Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
{14:12} Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
{14:13} Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
{14:14} Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
{14:15} Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
{14:16} Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.
{14:17} Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
{14:18} Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
{14:19} Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
{14:20} Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
{14:21} Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
{14:22} Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.
{14:23} In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
{14:24} Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.
{14:25} Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
{14:26} In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
{14:27} Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
{14:28} In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
{14:29} Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
{14:30} Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.
{14:31} Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
{14:32} In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
{14:33} In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
{14:34} Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.
{14:35} Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
[Proverbia 15]
{15:1} Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.
{15:2} Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.
{15:3} In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
{15:4} Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.
{15:5} Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
{15:6} Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
{15:7} Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit.
{15:8} Victimæ impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia.
{15:9} Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
{15:10} Doctrina mala deserenti viam vitæ ; qui increpationes odit, morietur.
{15:11} Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum !
{15:12} Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
{15:13} Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus.
{15:14} Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
{15:15} Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium.
{15:16} Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
{15:17} Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
{15:18} Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.
{15:19} Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.
{15:20} Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
{15:21} Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
{15:22} Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
{15:23} Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
{15:24} Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
{15:25} Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
{15:26} Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
{15:27} Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
{15:28} Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.
{15:29} Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
{15:30} Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa.
{15:31} Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.
{15:32} Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
{15:33} Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.
[Proverbia 16]
{16:1} Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
{16:2} Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
{16:3} Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
{16:4} Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
{16:5} Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
{16:6} Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
{16:7} Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
{16:8} Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
{16:9} Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
{16:10} Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
{16:11} Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
{16:12} Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
{16:13} Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
{16:14} Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
{16:15} In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
{16:16} Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
{16:17} Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
{16:18} Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
{16:19} Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
{16:20} Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
{16:21} Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
{16:22} Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
{16:23} Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
{16:24} Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
{16:25} Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
{16:26} Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
{16:27} Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
{16:28} Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
{16:29} Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
{16:30} Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
{16:31} Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
{16:32} Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
{16:33} Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
[Proverbia 17]
{17:1} Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
{17:2} Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
{17:3} Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
{17:4} Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
{17:5} Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
{17:6} Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
{17:7} Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
{17:8} Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
{17:9} Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
{17:10} Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
{17:11} Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
{17:12} Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
{17:13} Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
{17:14} Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
{17:15} Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
{17:16} Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
{17:17} Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
{17:18} Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
{17:19} Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
{17:20} Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
{17:21} Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
{17:22} Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
{17:23} Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
{17:24} In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
{17:25} Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
{17:26} Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
{17:27} Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
{17:28} Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
[Proverbia 18]
{18:1} Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.
{18:2} Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
{18:3} Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
{18:4} Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
{18:5} Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
{18:6} Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
{18:7} Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
{18:8} Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
{18:9} Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
{18:10} Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
{18:11} Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
{18:12} Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
{18:13} Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
{18:14} Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
{18:15} Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
{18:16} Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
{18:17} Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
{18:18} Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
{18:19} Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
{18:20} De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
{18:21} Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
{18:22} Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
{18:23} Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
{18:24} Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
[Proverbia 19]
{19:1} Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
{19:2} Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
{19:3} Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
{19:4} Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
{19:5} Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
{19:6} Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
{19:7} Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
{19:8} qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
{19:9} Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
{19:10} Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
{19:11} Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
{19:12} Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
{19:13} Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
{19:14} Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.
{19:15} Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
{19:16} Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
{19:17} Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
{19:18} Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
{19:19} Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
{19:20} Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
{19:21} Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.
{19:22} Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
{19:23} Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
{19:24} Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
{19:25} Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
{19:26} Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
{19:27} Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
{19:28} Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
{19:29} Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
[Proverbia 20]
{20:1} Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
{20:2} Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
{20:3} Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
{20:4} Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
{20:5} Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
{20:6} Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?
{20:7} Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
{20:8} Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
{20:9} Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
{20:10} Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
{20:11} Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
{20:12} Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
{20:13} Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
{20:14} Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
{20:15} Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
{20:16} Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
{20:17} Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
{20:18} Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
{20:19} Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
{20:20} Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
{20:21} hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
{20:22} Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
{20:23} Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
{20:24} A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
{20:25} Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
{20:26} Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
{20:27} Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
{20:28} Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
{20:29} Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
{20:30} Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.
[Proverbia 21]
{21:1} Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
{21:2} Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
{21:3} Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
{21:4} Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
{21:5} Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.
{21:6} Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
{21:7} Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
{21:8} Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
{21:9} Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
{21:10} Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
{21:11} Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
{21:12} Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
{21:13} Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
{21:14} Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
{21:15} Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
{21:16} Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
{21:17} Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
{21:18} Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
{21:19} Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
{21:20} Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
{21:21} Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
{21:22} Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
{21:23} Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
{21:24} Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
{21:25} Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
{21:26} Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
{21:27} Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
{21:28} Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
{21:29} Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
{21:30} Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
{21:31} Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.
[Proverbia 22]
{22:1} Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona.
{22:2} Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.
{22:3} Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
{22:4} Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.
{22:5} Arma et gladii in via perversi ; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.
{22:6} Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
{22:7} Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
{22:8} Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.
{22:9} Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
{22:10} Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
{22:11} Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
{22:12} Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
{22:13} Dicit piger : Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum.
{22:14} Fovea profunda os alienæ : cui iratus est Dominus, incidet in eam.
{22:15} Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
{22:16} Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
{22:17} Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam,
{22:18} quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis :
{22:19} ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.
{22:20} Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia :
{22:21} ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
{22:22} Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta :
{22:23} quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
{22:24} Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso :
{22:25} ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
{22:26} Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis :
{22:27} si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?
{22:28} Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
{22:29} Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
[Proverbia 23]
{23:1} Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
{23:2} Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
{23:3} Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
{23:4} Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
{23:5} Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
{23:6} Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
{23:7} quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
{23:8} Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
{23:9} In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
{23:10} Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas :
{23:11} propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
{23:12} Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
{23:13} Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
{23:14} Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
{23:15} Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
{23:16} et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
{23:17} Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
{23:18} quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
{23:19} Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
{23:20} Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
{23:21} quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
{23:22} Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
{23:23} Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
{23:24} Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
{23:25} Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
{23:26} Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
{23:27} Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
{23:28} Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
{23:29} Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
{23:30} nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
{23:31} Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
{23:32} sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
{23:33} Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
{23:34} Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
{23:35} Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?
[Proverbia 24]
{24:1} Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :
{24:2} quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
{24:3} Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
{24:4} In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
{24:5} Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :
{24:6} quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
{24:7} Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
{24:8} Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
{24:9} cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
{24:10} Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
{24:11} Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
{24:12} Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
{24:13} Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
{24:14} Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
{24:15} Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
{24:16} Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
{24:17} Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
{24:18} ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
{24:19} Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :
{24:20} quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
{24:21} Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :
{24:22} quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?
{24:23} Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
{24:24} Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
{24:25} Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
{24:26} Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
{24:27} Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
{24:28} Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
{24:29} Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
{24:30} Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
{24:31} et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
{24:32} Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
{24:33} Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :
{24:34} et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
[Proverbia 25]
{25:1} Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
{25:2} Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
{25:3} Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
{25:4} Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
{25:5} Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
{25:6} Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
{25:7} Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
{25:8} Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
{25:9} Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
{25:10} ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
{25:11} Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
{25:12} Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
{25:13} Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
{25:14} Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
{25:15} Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
{25:16} Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
{25:17} Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
{25:18} Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
{25:19} Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
{25:20} et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
{25:21} Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :
{25:22} prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
{25:23} Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
{25:24} Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
{25:25} Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
{25:26} Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
{25:27} Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
{25:28} Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
[Proverbia 26]
{26:1} Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.
{26:2} Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
{26:3} Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
{26:4} Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
{26:5} Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
{26:6} Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.
{26:7} Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
{26:8} Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.
{26:9} Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
{26:10} Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
{26:11} Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
{26:12} Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens.
{26:13} Dicit piger : Leo est in via, et leæna in itineribus.
{26:14} Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.
{26:15} Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.
{26:16} Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.
{26:17} Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.
{26:18} Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
{26:19} ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.
{26:20} Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
{26:21} Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
{26:22} Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
{26:23} Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
{26:24} Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
{26:25} Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
{26:26} Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
{26:27} Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.
{26:28} Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
[Proverbia 27]
{27:1} Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
{27:2} Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua.
{27:3} Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
{27:4} Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ?
{27:5} Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
{27:6} Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
{27:7} Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
{27:8} Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.
{27:9} Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
{27:10} Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul.
{27:11} Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
{27:12} Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
{27:13} Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
{27:14} Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
{27:15} Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
{27:16} Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit.
{27:17} Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
{27:18} Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
{27:19} Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
{27:20} Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.
{27:21} Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
{27:22} Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.
{27:23} Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera :
{27:24} non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
{27:25} Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.
{27:26} Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.
{27:27} Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.
[Proverbia 28]
{28:1} Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
{28:2} Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
{28:3} Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
{28:4} Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
{28:5} Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
{28:6} Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
{28:7} Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
{28:8} Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
{28:9} Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
{28:10} Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
{28:11} Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum.
{28:12} In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum.
{28:13} Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
{28:14} Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
{28:15} Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
{28:16} Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
{28:17} Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
{28:18} Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel.
{28:19} Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
{28:20} Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens.
{28:21} Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
{28:22} Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
{28:23} Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
{28:24} Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
{28:25} Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur.
{28:26} Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
{28:27} Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
{28:28} Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
[Proverbia 29]
{29:1} Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
{29:2} In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
{29:3} Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
{29:4} Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.
{29:5} Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
{29:6} Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
{29:7} Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.
{29:8} Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.
{29:9} Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
{29:10} Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.
{29:11} Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.
{29:12} Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
{29:13} Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.
{29:14} Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
{29:15} Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
{29:16} In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
{29:17} Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
{29:18} Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.
{29:19} Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
{29:20} Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
{29:21} Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
{29:22} Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
{29:23} Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
{29:24} Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.
{29:25} Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.
{29:26} Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
{29:27} Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
[Proverbia 30]
{30:1} Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
{30:2} Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
{30:3} Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
{30:4} Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
{30:5} Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
{30:6} Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
{30:7} Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
{30:8} vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
{30:9} ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
{30:10} Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
{30:11} Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;
{30:12} generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
{30:13} generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
{30:14} generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
{30:15} Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
{30:16} Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
{30:17} Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
{30:18} Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
{30:19} viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
{30:20} Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
{30:21} Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
{30:22} per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
{30:23} per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
{30:24} Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
{30:25} formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;
{30:26} lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
{30:27} regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
{30:28} stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
{30:29} Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
{30:30} leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
{30:31} gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
{30:32} Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
{30:33} Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.
[Proverbia 31]
{31:1} Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
{31:2} Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?
{31:3} Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
{31:4} Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
{31:5} et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
{31:6} Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
{31:7} Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
{31:8} Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
{31:9} Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
{31:10} Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
{31:11} Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
{31:12} Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
{31:13} Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
{31:14} Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
{31:15} Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
{31:16} Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
{31:17} Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
{31:18} Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
{31:19} Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
{31:20} Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
{31:21} Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
{31:22} Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.
{31:23} Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
{31:24} Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
{31:25} Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
{31:26} Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
{31:27} Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
{31:28} Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
{31:29} Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
{31:30} Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
{31:31} Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.