Biblia SacraCanticum Canticorum Salomonis
1 2 3 4 5 6 7 8
[Canticum Salomonis 1]
{1:1} Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
{1:2} fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulĉ dilexerunt te.
{1:3} Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lĉtabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
{1:4} Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiĉ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
{1:5} Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meĉ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
{1:6} Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
{1:7} Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hĉdos tuos juxta tabernacula pastorum.
{1:8} Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
{1:9} Pulchrĉ sunt genĉ tuĉ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
{1:10} Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
{1:11} Sponsa. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
{1:12} Fasciculus myrrhĉ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
{1:13} Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
{1:14} Sponsus. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
{1:15} Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
{1:16} Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

[Canticum Salomonis 2]
{2:1} Ego flos campi, et lilium convallium.
{2:2} Sponsus. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
{2:3} Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
{2:4} Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
{2:5} Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
{2:6} Lĉva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
{2:7} Sponsus. Adjuro vos, filiĉ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
{2:8} Sponsa. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
{2:9} Similis est dilectus meus capreĉ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
{2:10} En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
{2:11} jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
{2:12} Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
{2:13} ficus protulit grossos suos ; vineĉ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
{2:14} columba mea, in foraminibus petrĉ, in caverna maceriĉ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
{2:15} Sponsa. Capite nobis vulpes parvulas quĉ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
{2:16} Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
{2:17} donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreĉ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

[Canticum Salomonis 3]
{3:1} In lectulo meo, per noctes, quĉsivi quem diligit anima mea : quĉsivi illum, et non inveni.
{3:2} Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quĉram quem diligit anima mea : quĉsivi illum, et non inveni.
{3:3} Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis ?
{3:4} Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meĉ, et in cubiculum genetricis meĉ.
{3:5} Sponsus. Adjuro vos, filiĉ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
{3:6} Chorus. Quĉ est ista quĉ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhĉ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?
{3:7} En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel,
{3:8} omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
{3:9} Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ;
{3:10} columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
{3:11} Egredimini et videte, filiĉ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lĉtitiĉ cordis ejus.

[Canticum Salomonis 4]
{4:1} Sponsus. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quĉ ascenderunt de monte Galaad.
{4:2} Dentes tui sicut greges tonsarum quĉ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.
{4:3} Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genĉ tuĉ, absque eo quod intrinsecus latet.
{4:4} Sicut turris David collum tuum, quĉ ĉdificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.
{4:5} Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreĉ gemelli, qui pascuntur in liliis.
{4:6} Donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ, vadam ad montem myrrhĉ, et ad collem thuris.
{4:7} Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
{4:8} Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
{4:9} Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
{4:10} Quam pulchrĉ sunt mammĉ tuĉ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
{4:11} Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
{4:12} Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
{4:13} Emissiones tuĉ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
{4:14} Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.
{4:15} Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quĉ fluunt impetu de Libano.
{4:16} Sponsa. Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

[Canticum Salomonis 5]
{5:1} Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
{5:2} Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis : Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
{5:3} Sponsa. Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ? lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?
{5:4} Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
{5:5} Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meĉ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
{5:6} Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quĉsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi.
{5:7} Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
{5:8} Adjuro vos, filiĉ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
{5:9} Chorus. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?
{5:10} Sponsa. Dilectus meus candidus et rubicundus ; electus ex millibus.
{5:11} Caput ejus aurum optimum ; comĉ ejus sicut elatĉ palmarum, nigrĉ quasi corvus.
{5:12} Oculi ejus sicut columbĉ super rivulos aquarum, quĉ lacte sunt lotĉ, et resident juxta fluenta plenissima.
{5:13} Genĉ illius sicut areolĉ aromatum, consitĉ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
{5:14} Manus illius tornatiles, aureĉ, plenĉ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.
{5:15} Crura illius columnĉ marmoreĉ quĉ fundatĉ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
{5:16} Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiĉ Jerusalem.
{5:17} Chorus. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quĉremus eum tecum.

[Canticum Salomonis 6]
{6:1} Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
{6:2} Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
{6:3} Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
{6:4} Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quĉ apparuerunt de Galaad.
{6:5} Dentes tui sicut grex ovium quĉ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
{6:6} Sicut cortex mali punici, sic genĉ tuĉ, absque occultis tuis.
{6:7} Sexaginta sunt reginĉ, et octoginta concubinĉ, et adolescentularum non est numerus.
{6:8} Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suĉ, electa genetrici suĉ. Viderunt eam filiĉ, et beatissimam prĉdicaverunt ; reginĉ et concubinĉ, et laudaverunt eam.
{6:9} Quĉ est ista quĉ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
{6:10} Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
{6:11} Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
{6:12} Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.

[Canticum Salomonis 7]
{7:1} Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturĉ femorum tuorum sicut monilia quĉ fabricata sunt manu artificis.
{7:2} Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
{7:3} Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreĉ.
{7:4} Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinĉ in Hesebon quĉ sunt in porta filiĉ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quĉ respicit contra Damascum.
{7:5} Caput tuum ut Carmelus ; et comĉ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.
{7:6} Sponsus. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !
{7:7} Statura tua assimilata est palmĉ, et ubera tua botris.
{7:8} Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineĉ, et odor oris tui sicut malorum.
{7:9} Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
{7:10} Sponsa. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
{7:11} Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
{7:12} Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.
{7:13} Mandragorĉ dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

[Canticum Salomonis 8]
{8:1} Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meĉ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
{8:2} Apprehendam te, et ducam in domum matris meĉ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
{8:3} Lĉva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
{8:4} Sponsus. Adjuro vos, filiĉ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
{8:5} Chorus. Quĉ est ista quĉ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
{8:6} Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus ĉmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
{8:7} Aquĉ multĉ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suĉ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
{8:8} Chorus Fratrum. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostrĉ in die quando alloquenda est ?
{8:9} Si murus est, ĉdificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
{8:10} Sponsa. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
{8:11} Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quĉ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
{8:12} Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
{8:13} Sponsus. Quĉ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
{8:14} Sponsa. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreĉ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.


Biblia SacraCanticum Canticorum Salomonis