Biblia Sacra: Lamentationes Jeremiæ Prophetæ
[Lamentationes Prologus]
{P:1} Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est,
{P:2} sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem :
{P:3} et amaro animo suspirans et ejulans, dixit :
[Lamentationes 1]
{1:1} Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
{1:2} Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
{1:3} Ghimel. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
{1:4} Daleth. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
{1:5} He. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
{1:6} Vau. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
{1:7} Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
{1:8} Heth. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
{1:9} Teth. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
{1:10} Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
{1:11} Caph. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !
{1:12} Lamed. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
{1:13} Mem. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mrore confectam.
{1:14} Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
{1:15} Samech. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.
{1:16} Ain. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
{1:17} Phe. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
{1:18} Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
{1:19} Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
{1:20} Res. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
{1:21} Sin. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
{1:22} Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mrens.
[Lamentationes 2]
{2:1} Aleph. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
{2:2} Beth. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo muntiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.
{2:3} Ghimel. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
{2:4} Daleth. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.
{2:5} He. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israel : præcipitavit omnia mnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
{2:6} Vau. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
{2:7} Zain. Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
{2:8} Heth. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
{2:9} Teth. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
{2:10} Jod. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
{2:11} Caph. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
{2:12} Lamed. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
{2:13} Mem. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?
{2:14} Nun. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
{2:15} Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ?
{2:16} Phe. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.
{2:17} Ain. Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
{2:18} Sade. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
{2:19} Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
{2:20} Res. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?
{2:21} Sin. Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
{2:22} Thau. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
[Lamentationes 3]
{3:1} Aleph. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
{3:2} Aleph. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
{3:3} Aleph. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
{3:4} Beth. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.
{3:5} Beth. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
{3:6} Beth. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
{3:7} Ghimel. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.
{3:8} Ghimel. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
{3:9} Ghimel. Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.
{3:10} Daleth. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
{3:11} Daleth. Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.
{3:12} Daleth. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
{3:13} He. Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
{3:14} He. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
{3:15} He. Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.
{3:16} Vau. Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.
{3:17} Vau. Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.
{3:18} Vau. Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
{3:19} Zain. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.
{3:20} Zain. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
{3:21} Zain. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
{3:22} Heth. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.
{3:23} Heth. Novi diluculo, multa est fides tua.
{3:24} Heth. Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.
{3:25} Teth. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
{3:26} Teth. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
{3:27} Teth. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
{3:28} Jod. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
{3:29} Jod. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
{3:30} Jod. Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.
{3:31} Caph. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
{3:32} Caph. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
{3:33} Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
{3:34} Lamed. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.
{3:35} Lamed. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
{3:36} Lamed. Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
{3:37} Mem. Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?
{3:38} Mem. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?
{3:39} Mem. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?
{3:40} Nun. Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.
{3:41} Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
{3:42} Nun. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.
{3:43} Samech. Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.
{3:44} Samech. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
{3:45} Samech. Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
{3:46} Phe. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
{3:47} Phe. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
{3:48} Phe. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
{3:49} Ain. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
{3:50} Ain. Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
{3:51} Ain. Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.
{3:52} Sade. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
{3:53} Sade. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
{3:54} Sade. Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi : Perii.
{3:55} Coph. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
{3:56} Coph. Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
{3:57} Coph. Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.
{3:58} Res. Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.
{3:59} Res. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.
{3:60} Res. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
{3:61} Sin. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
{3:62} Sin. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
{3:63} Sin. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.
{3:64} Thau. Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
{3:65} Thau. Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
{3:66} Thau. Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.
[Lamentationes 4]
{4:1} Aleph. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
{4:2} Beth. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
{4:3} Ghimel. Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
{4:4} Daleth. Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
{4:5} He. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
{4:6} Vau. Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
{4:7} Zain. Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
{4:8} Heth. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
{4:9} Teth. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
{4:10} Jod. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
{4:11} Caph. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
{4:12} Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
{4:13} Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
{4:14} Nun. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
{4:15} Samech. Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
{4:16} Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
{4:17} Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
{4:18} Sade. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
{4:19} Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
{4:20} Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
{4:21} Sin. Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
{4:22} Thau. Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.
[Lamentationes 5]
{5:1} Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
{5:2} Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
{5:3} Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
{5:4} Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
{5:5} Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
{5:6} Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
{5:7} Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
{5:8} Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
{5:9} In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
{5:10} Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
{5:11} Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
{5:12} Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
{5:13} Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
{5:14} Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
{5:15} Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
{5:16} Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
{5:17} Propterea mstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
{5:18} propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
{5:19} Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
{5:20} Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
{5:21} Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
{5:22} Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.
Biblia Sacra: Lamentationes Jeremiæ Prophetæ