Biblia SacraProphetia Jonæ
1 2 3 4
[Jonas 1]
{1:1} Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens :
{1:2} Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
{1:3} Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
{1:4} Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
{1:5} Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
{1:6} Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
{1:7} Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
{1:8} Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quæ terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
{1:9} Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
{1:10} Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
{1:11} Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
{1:12} Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
{1:13} Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
{1:14} Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
{1:15} Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
{1:16} Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

[Jonas 2]
{2:1} Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
{2:2} Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
{2:3} et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
{2:4} Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
{2:5} Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
{2:6} Circumdederunt me aquæ usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
{2:7} Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
{2:8} Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
{2:9} Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
{2:10} Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
{2:11} Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.

[Jonas 3]
{3:1} Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :
{3:2} Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te.
{3:3} Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
{3:4} Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
{3:5} Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
{3:6} Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
{3:7} Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant.
{3:8} Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum.
{3:9} Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus ?
{3:10} Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

[Jonas 4]
{4:1} Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :
{4:2} et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
{4:3} Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
{4:4} Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?
{4:5} Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
{4:6} Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
{4:7} Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
{4:8} Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
{4:9} Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
{4:10} Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
{4:11} et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?


Biblia SacraProphetia Jonæ