Biblia Sacra: Prophetia Sophonię
[Sophonias 1]
{1:1} Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godolię, filii Amarię, filii Ezecię, in diebus Josię, filii Amon, regis Judę.
{1:2} Congregans congregabo omnia a facie terrę, dicit Dominus :
{1:3} congregans hominem et pecus, congregans volatilia cęli et pisces maris : et ruinę impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrę, dicit Dominus.
{1:4} Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ędituorum cum sacerdotibus ;
{1:5} et eos qui adorant super tecta militiam cęli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;
{1:6} et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quęsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
{1:7} Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia pręparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.
{1:8} Et erit : in die hostię Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
{1:9} et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
{1:10} Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
{1:11} Ululate, habitatores Pilę : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
{1:12} Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fęcibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
{1:13} Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ędificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
{1:14} Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.
{1:15} Dies irę dies illa, dies tribulationis et angustię, dies calamitatis et miserię, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulę et turbinis,
{1:16} dies tubę et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
{1:17} Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cęci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
{1:18} Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
[Sophonias 2]
{2:1} Convenite, congregamini, gens non amabilis,
{2:2} priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
{2:3} Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui judicium ejus estis operati ; quęrite justum, quęrite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
{2:4} Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum : Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.
{2:5} Vę qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.
{2:6} Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulę pecorum ;
{2:7} et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.
{2:8} Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quę exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
{2:9} Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha : siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in ęternum : reliquię populi mei diripient eos, et residui gentis meę possidebunt illos.
{2:10} Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
{2:11} Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrę : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulę gentium.
{2:12} Sed et vos, Ęthiopes, interfecti gladio meo eritis.
{2:13} Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.
{2:14} Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestię gentium ; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
{2:15} Hęc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius : quomodo facta est in desertum cubile bestię ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.
[Sophonias 3]
{3:1} Vę provocatrix, et redempta civitas, columba !
{3:2} non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
{3:3} Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
{3:4} Prophetę ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
{3:5} Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.
{3:6} Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatę sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
{3:7} Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
{3:8} Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę in futurum : quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
{3:9} Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
{3:10} Ultra flumina Ęthiopię, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
{3:11} In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus pręvaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbię tuę, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
{3:12} Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini.
{3:13} Reliquię Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
{3:14} Lauda, filia Sion ; jubila, Israel : lętare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
{3:15} Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israel Dominus in medio tui : non timebis malum ultra.
{3:16} In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuę.
{3:17} Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in lętitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
{3:18} Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium.
{3:19} Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quę ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,
{3:20} in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrę, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.
Biblia Sacra: Prophetia Sophonię