Biblia SacraEvangelium Secundum Marcum
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
[Marcus 1]
{1:1} Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
{1:2} Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
{1:3} Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
{1:4} Fuit Ioannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
{1:5} Et egrediebatur ad eum omnis Iudææ regio, et Ierosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
{1:6} Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat.
{1:7} Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
{1:8} Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.
{1:9} Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
{1:10} Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
{1:11} Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
{1:12} Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
{1:13} Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
{1:14} Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
{1:15} et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
{1:16} Et præteriens secus Mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)
{1:17} et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
{1:18} Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
{1:19} Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
{1:20} et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
{1:21} Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
{1:22} Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribæ.
{1:23} Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
{1:24} dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
{1:25} Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
{1:26} Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
{1:27} Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
{1:28} Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilææ.
{1:29} Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Iacobo, et Ioanne.
{1:30} Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
{1:31} Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
{1:32} Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
{1:33} et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
{1:34} Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
{1:35} Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
{1:36} Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
{1:37} Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
{1:38} Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
{1:39} Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia eiiciens.
{1:40} Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
{1:41} Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare.
{1:42} Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
{1:43} Et comminatus est ei, statimque eiecit illum:
{1:44} et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
{1:45} At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

[Marcus 2]
{2:1} Et iterum intravit Capharnaum post dies,
{2:2} et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
{2:3} Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quattuor portabatur.
{2:4} Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
{2:5} Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
{2:6} Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
{2:7} Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
{2:8} Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
{2:9} Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
{2:10} Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico)
{2:11} tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
{2:12} Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
{2:13} Et egressus est rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
{2:14} Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
{2:15} Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
{2:16} Et Scribæ, et Pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
{2:17} Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
{2:18} Et erant discipuli Ioannis, et Pharisæi ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
{2:19} Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare.
{2:20} Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus.
{2:21} Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit.
{2:22} Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
{2:23} Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius cœperunt progredi, et vellere spicas.
{2:24} Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
{2:25} Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
{2:26} quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?
{2:27} Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
{2:28} Itaque Dominus est filius hominis, etiam sabbati.

[Marcus 3]
{3:1} Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
{3:2} Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
{3:3} Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
{3:4} Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
{3:5} Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
{3:6} Exeuntes autem Pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
{3:7} Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa, et Iudæa secuta est eum,
{3:8} et ab Ierosolymis, et ab Idumæa, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum.
{3:9} Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.
{3:10} multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas.
{3:11} Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant dicentes:
{3:12} Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
{3:13} Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
{3:14} Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare.
{3:15} Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et eiiciendi dæmonia.
{3:16} Et imposuit Simoni nomen Petrus:
{3:17} et Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
{3:18} et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Iacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,
{3:19} et Iudas Iscariotem, qui et tradidit illum.
{3:20} Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
{3:21} Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
{3:22} Et Scribæ, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum eiicit dæmonia.
{3:23} Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest satanas satanam eiicere?
{3:24} Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
{3:25} Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
{3:26} Et si satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
{3:27} Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet.
{3:28} Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ, quibus blasphemaverint:
{3:29} qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
{3:30} Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
{3:31} Et veniunt mater eius et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
{3:32} et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quærunt te.
{3:33} Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea, et fratres mei?
{3:34} Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei.
{3:35} Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

[Marcus 4]
{4:1} Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
{4:2} et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
{4:3} Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
{4:4} Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
{4:5} Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
{4:6} et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
{4:7} Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
{4:8} Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem, et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
{4:9} Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
{4:10} Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant duodecim, parabolam.
{4:11} Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
{4:12} ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
{4:13} Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
{4:14} Qui seminat, verbum seminat.
{4:15} Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
{4:16} Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
{4:17} et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
{4:18} Et alii sunt, qui in spinas seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt,
{4:19} et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
{4:20} Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
{4:21} Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
{4:22} Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
{4:23} Si quis habet aures audiendi, audiat.
{4:24} Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis.
{4:25} Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
{4:26} Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram,
{4:27} et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
{4:28} Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
{4:29} Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
{4:30} Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?
{4:31} Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
{4:32} et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare.
{4:33} Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
{4:34} sine parabola autem non loquebatur eis. seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
{4:35} Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
{4:36} Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.
{4:37} Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
{4:38} Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
{4:39} Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
{4:40} Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

[Marcus 5]
{5:1} Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
{5:2} Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
{5:3} qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare:
{5:4} quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare.
{5:5} et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
{5:6} Videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
{5:7} et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et tibi, Iesu fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas.
{5:8} Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
{5:9} Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
{5:10} Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
{5:11} Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
{5:12} Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
{5:13} Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
{5:14} Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
{5:15} et veniunt ad Iesum: et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
{5:16} Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis.
{5:17} Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
{5:18} Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
{5:19} et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuncia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
{5:20} Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
{5:21} Et cum transcendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
{5:22} Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: et videns eum, procidit ad pedes eius,
{5:23} et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, Veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
{5:24} Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
{5:25} Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
{5:26} et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
{5:27} cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:
{5:28} dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
{5:29} Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
{5:30} Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem, quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
{5:31} Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
{5:32} Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
{5:33} Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
{5:34} Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
{5:35} Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas Magistrum?
{5:36} Iesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
{5:37} Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
{5:38} Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum.
{5:39} Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
{5:40} Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens.
{5:41} Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico) surge.
{5:42} et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
{5:43} Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.

[Marcus 6]
{6:1} Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
{6:2} et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi: et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur?
{6:3} Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudæ, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
{6:4} Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
{6:5} Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
{6:6} et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
{6:7} Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
{6:8} Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
{6:9} sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
{6:10} Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete donec exeatis inde:
{6:11} et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
{6:12} Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent:
{6:13} et dæmonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
{6:14} Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
{6:15} Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
{6:16} Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
{6:17} Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
{6:18} Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
{6:19} Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
{6:20} Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
{6:21} Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ.
{6:22} cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
{6:23} et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
{6:24} Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistæ.
{6:25} Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ.
{6:26} Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare:
{6:27} sed misso spiculatore præcepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere,
{6:28} et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
{6:29} Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.
{6:30} Et convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quæ egerant, et docuerant.
{6:31} Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
{6:32} Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
{6:33} Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
{6:34} Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
{6:35} Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora præteriit:
{6:36} dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent:
{6:37} Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
{6:38} Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
{6:39} Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
{6:40} Et discubuerunt in partes per centenos, et quinquagenos.
{6:41} Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
{6:42} Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
{6:43} Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
{6:44} Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
{6:45} Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
{6:46} Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
{6:47} Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
{6:48} Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.
{6:49} At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
{6:50} Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere.
{6:51} Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
{6:52} non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.
{6:53} Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
{6:54} Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
{6:55} et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
{6:56} Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

[Marcus 7]
{7:1} Et conveniunt ad eum Pharisæi, et quidam de Scribis, venientes ab Ierosolymis.
{7:2} Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
{7:3} Pharisæi enim, et omnes Iudæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
{7:4} et aforo nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
{7:5} et interrogabant eum Pharisæi, et Scribæ: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
{7:6} At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
{7:7} in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
{7:8} Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa.
{7:9} Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
{7:10} Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
{7:11} Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
{7:12} et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
{7:13} rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis.
{7:14} Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
{7:15} Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt, quæ communicant hominem.
{7:16} Si quis habet aures audiendi, audiat.
{7:17} Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
{7:18} Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
{7:19} quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
{7:20} Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
{7:21} Abintus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
{7:22} furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
{7:23} Omnia hæc mala abintus procedunt, et communicant hominem.
{7:24} Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
{7:25} Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
{7:26} Erat enim mulier Gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium eiiceret de filia eius.
{7:27} Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
{7:28} At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
{7:29} Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua.
{7:30} Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
{7:31} Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
{7:32} Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
{7:33} Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius:
{7:34} et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire.
{7:35} Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
{7:36} Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
{7:37} et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

[Marcus 8]
{8:1} In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis:
{8:2} Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
{8:3} et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
{8:4} Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
{8:5} Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
{8:6} Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
{8:7} Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
{8:8} Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
{8:9} Erant autem qui manducaverunt, quasi quattuor millia: et dimisit eos.
{8:10} Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
{8:11} Et exierunt Pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
{8:12} Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
{8:13} Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
{8:14} Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
{8:15} Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis.
{8:16} Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus.
{8:17} Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
{8:18} oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
{8:19} quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
{8:20} Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
{8:21} Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
{8:22} Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
{8:23} Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
{8:24} Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
{8:25} Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et cœpit videre. et restitutus est ita ut clare videret omnia.
{8:26} Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
{8:27} Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
{8:28} Qui responderunt illi, dicentes: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
{8:29} Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
{8:30} Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
{8:31} Et cœpit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
{8:32} Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
{8:33} Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
{8:34} Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
{8:35} Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
{8:36} Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animæ suæ faciat?
{8:37} Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
{8:38} Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.
{8:39} Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

[Marcus 9]
{9:1} Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
{9:2} Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
{9:3} Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
{9:4} Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
{9:5} Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti:
{9:6} Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum.
{9:7} Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum tantum secum.
{9:8} Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
{9:9} Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit.
{9:10} Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisæi, et Scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
{9:11} Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quo modo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
{9:12} Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
{9:13} Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis.
{9:14} Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
{9:15} Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
{9:16} Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
{9:17} qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt.
{9:18} Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
{9:19} Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
{9:20} Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
{9:21} et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet. sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri.
{9:22} Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
{9:23} Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam.
{9:24} Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
{9:25} Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
{9:26} Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et surrexit.
{9:27} Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
{9:28} Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et ieiunio.
{9:29} Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
{9:30} Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
{9:31} At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
{9:32} Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
{9:33} At illi tacebant. siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum maior esset.
{9:34} Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
{9:35} Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
{9:36} Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me.
{9:37} Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
{9:38} Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me.
{9:39} qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
{9:40} Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
{9:41} Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur.
{9:42} Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem:
{9:43} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
{9:44} Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis:
{9:45} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
{9:46} Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis:
{9:47} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
{9:48} Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
{9:49} Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit: in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

[Marcus 10]
{10:1} Et inde exurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
{10:2} Et accedentes Pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
{10:3} At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
{10:4} Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
{10:5} Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.
{10:6} ab initio autem creaturæ masculum, et feminam fecit eos Deus.
{10:7} Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
{10:8} et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
{10:9} Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
{10:10} Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
{10:11} Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
{10:12} Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
{10:13} Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
{10:14} Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
{10:15} Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
{10:16} Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
{10:17} Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
{10:18} Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
{10:19} Præcepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem.
{10:20} At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a iuventute mea.
{10:21} Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
{10:22} Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
{10:23} Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
{10:24} Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
{10:25} Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
{10:26} Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
{10:27} Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
{10:28} Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
{10:29} Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,
{10:30} qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
{10:31} Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
{10:32} Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et præcedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
{10:33} Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
{10:34} et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
{10:35} Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
{10:36} At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
{10:37} Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
{10:38} Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
{10:39} At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
{10:40} sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
{10:41} Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo, et Ioanne.
{10:42} Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
{10:43} Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
{10:44} et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
{10:45} Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
{10:46} Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat iuxta viam mendicans.
{10:47} Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei.
{10:48} Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
{10:49} Et stans Iesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
{10:50} Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
{10:51} Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
{10:52} Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

[Marcus 11]
{11:1} Et cum appropinquarent Ierosolymæ, et Bethaniæ ad montem olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
{11:2} et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
{11:3} Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
{11:4} Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum.
{11:5} Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
{11:6} Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Iesus, et dimiserunt eis.
{11:7} Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
{11:8} Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
{11:9} Et qui præibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna: Benedictus, qui venit in nomine Domini:
{11:10} benedictum quod venit regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis.
{11:11} Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
{11:12} Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
{11:13} Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
{11:14} Et respondens dixit ei: Iam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius.
{11:15} Et veniunt in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit eiicere vendentes, et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit.
{11:16} et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
{11:17} et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum.
{11:18} Quo audito principes sacerdotum, et Scribæ quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
{11:19} Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
{11:20} Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
{11:21} Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
{11:22} Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei.
{11:23} amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei.
{11:24} Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
{11:25} Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
{11:26} Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
{11:27} Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et Scribæ, et seniores:
{11:28} et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
{11:29} Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
{11:30} Baptismus Ioannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
{11:31} At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus, De cælo, dicet, Quare ergo non credidistis ei?
{11:32} Si dixerimus, Ex hominibus, timemus populum. omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
{11:33} Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

[Marcus 12]
{12:1} Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
{12:2} Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
{12:3} Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
{12:4} Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
{12:5} Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
{12:6} Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
{12:7} Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et nostra erit hereditas.
{12:8} Et apprehendentes eum, occiderunt: et eiecerunt extra vineam.
{12:9} Quid ergo faciet Dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam aliis.
{12:10} Nec scripturam hanc legistis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
{12:11} A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
{12:12} Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam. cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
{12:13} Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
{12:14} Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
{12:15} Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
{12:16} At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
{12:17} Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
{12:18} Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum dicentes:
{12:19} Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
{12:20} Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
{12:21} Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
{12:22} Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
{12:23} In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
{12:24} Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
{12:25} Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
{12:26} De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
{12:27} Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
{12:28} Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
{12:29} Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
{12:30} et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
{12:31} Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
{12:32} Et ait illi Scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
{12:33} Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
{12:34} Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare.
{12:35} Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribæ Christum filium esse David?
{12:36} Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
{12:37} Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit.
{12:38} Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
{12:39} et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
{12:40} qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius iudicium.
{12:41} Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium, et multi divites iactabant multa.
{12:42} Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
{12:43} et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
{12:44} Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.

[Marcus 13]
{13:1} Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
{13:2} Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
{13:3} Et cum sederet in Monte olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas:
{13:4} Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
{13:5} Et respondens Iesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
{13:6} multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent.
{13:7} Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
{13:8} Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
{13:9} Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
{13:10} Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
{13:11} Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus.
{13:12} Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
{13:13} Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
{13:14} Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudæa sunt, fugiant in montes:
{13:15} et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua:
{13:16} et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
{13:17} Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
{13:18} Orate vero ut hieme non fiant.
{13:19} Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
{13:20} Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
{13:21} Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
{13:22} Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
{13:23} Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
{13:24} Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
{13:25} et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
{13:26} Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.
{13:27} Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
{13:28} A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:
{13:29} sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
{13:30} Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
{13:31} Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
{13:32} De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
{13:33} Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
{13:34} Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori præcepit ut vigilet.
{13:35} Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane)
{13:36} ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
{13:37} Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

[Marcus 14]
{14:1} Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes, et Scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
{14:2} Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
{14:3} Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius.
{14:4} Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
{14:5} Poterat enim unguentum istud vænundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
{14:6} Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
{14:7} semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
{14:8} Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
{14:9} Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam eius.
{14:10} Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
{14:11} Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
{14:12} Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
{14:13} Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquæ baiulans, sequimini eum:
{14:14} et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
{14:15} Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
{14:16} Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
{14:17} Vespere autem facto, venit cum duodecim.
{14:18} Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait IESUS: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
{14:19} At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
{14:20} Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
{14:21} Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
{14:22} Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
{14:23} Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
{14:24} Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
{14:25} Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
{14:26} Et hymno dicto exierunt in Montem olivarum.
{14:27} Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
{14:28} Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
{14:29} Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego.
{14:30} Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
{14:31} At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant.
{14:32} Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
{14:33} Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et cœpit pavere, et tædere.
{14:34} Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
{14:35} Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora:
{14:36} et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.
{14:37} Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
{14:38} Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
{14:39} Et iterum abiens oravit eumdem sermonem, dicens.
{14:40} Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.
{14:41} Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
{14:42} Surgite, eamus. ecce qui me tradet, prope est.
{14:43} Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus.
{14:44} Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
{14:45} Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
{14:46} At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.
{14:47} Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
{14:48} Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me?
{14:49} quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
{14:50} Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
{14:51} Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
{14:52} At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis.
{14:53} Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribæ, et seniores.
{14:54} Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
{14:55} Summi vero sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
{14:56} Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
{14:57} Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
{14:58} Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
{14:59} Et non erat conveniens testimonium illorum.
{14:60} Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi obiiciuntur ab his?
{14:61} Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus filius Dei benedicti?
{14:62} Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
{14:63} Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
{14:64} Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
{14:65} Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
{14:66} Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
{14:67} et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
{14:68} At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
{14:69} Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
{14:70} At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
{14:71} Ille autem cœpit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
{14:72} Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

[Marcus 15]
{15:1} Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et Scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
{15:2} Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
{15:3} Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
{15:4} Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
{15:5} Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
{15:6} Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
{15:7} Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
{15:8} Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
{15:9} Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudæorum?
{15:10} Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
{15:11} Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
{15:12} Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudæorum?
{15:13} At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
{15:14} Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
{15:15} Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
{15:16} Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
{15:17} et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
{15:18} Et cœperunt salutare eum: Ave rex Iudæorum.
{15:19} Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
{15:20} Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
{15:21} Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem eius.
{15:22} Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.
{15:23} Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
{15:24} Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
{15:25} Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.
{15:26} Et erat titulus causæ eius inscriptus: REX IUDÆORUM.
{15:27} Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius.
{15:28} Et impleta est scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.
{15:29} Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas:
{15:30} salvum fac temetipsum descendens de cruce.
{15:31} Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
{15:32} Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
{15:33} Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
{15:34} Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
{15:35} Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
{15:36} Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
{15:37} Iesus autem emissa voce magna expiravit.
{15:38} Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
{15:39} Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
{15:40} Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:
{15:41} et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Ierosolymam.
{15:42} Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum)
{15:43} venit Ioseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.
{15:44} Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset.
{15:45} Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
{15:46} Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
{15:47} Maria autem Magdalene, et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.

[Marcus 16]
{16:1} Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
{16:2} Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
{16:3} Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
{16:4} Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
{16:5} Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
{16:6} Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
{16:7} Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
{16:8} At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
{16:9} Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua eiecerat septem dæmonia.
{16:10} Illa vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus.
{16:11} Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
{16:12} Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
{16:13} et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
{16:14} Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
{16:15} Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
{16:16} Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
{16:17} Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia eiicient: linguis loquentur novis:
{16:18} serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
{16:19} Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
{16:20} Illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.


Biblia SacraEvangelium Secundum Marcum