Biblia SacraEvangelium Secundum Joannem
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
[Ioannes 1]
{1:1} In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum.
{1:2} Hoc erat in principio apud Deum.
{1:3} Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est,
{1:4} in ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
{1:5} et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
{1:6} Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
{1:7} Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
{1:8} non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
{1:9} Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
{1:10} in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
{1:11} In propria venit, et sui eum non receperunt.
{1:12} quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius:
{1:13} qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
{1:14} Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiæ et veritatis.
{1:15} Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
{1:16} Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
{1:17} quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Iesum Christum facta est.
{1:18} Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
{1:19} Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudæi ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
{1:20} Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus.
{1:21} Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
{1:22} Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
{1:23} Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
{1:24} Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis.
{1:25} Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta?
{1:26} Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
{1:27} Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti.
{1:28} Hæc in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
{1:29} Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
{1:30} Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat.
{1:31} et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
{1:32} Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
{1:33} Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto.
{1:34} Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
{1:35} Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo.
{1:36} Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
{1:37} Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.
{1:38} Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas?
{1:39} Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
{1:40} Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.
{1:41} Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.)
{1:42} Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Iona: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus.
{1:43} In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me.
{1:44} Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ, et Petri.
{1:45} Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetæ, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
{1:46} Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide.
{1:47} Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
{1:48} Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
{1:49} Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel.
{1:50} Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis.
{1:51} Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

[Ioannes 2]
{2:1} Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi.
{2:2} Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias.
{2:3} Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
{2:4} Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
{2:5} Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
{2:6} Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
{2:7} Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
{2:8} Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
{2:9} Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
{2:10} et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
{2:11} Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
{2:12} Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus.
{2:13} Et prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam:
{2:14} et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
{2:15} Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
{2:16} Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
{2:17} Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
{2:18} Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis?
{2:19} Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
{2:20} Dixerunt ergo Iudæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
{2:21} Ille autem dicebat de templo corporis sui.
{2:22} Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ, et sermoni, quem dixit Iesus.
{2:23} Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat.
{2:24} Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
{2:25} et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

[Ioannes 3]
{3:1} Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Iudæorum.
{3:2} Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
{3:3} Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
{3:4} Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci?
{3:5} Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
{3:6} Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
{3:7} Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
{3:8} Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu.
{3:9} Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
{3:10} Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras?
{3:11} Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
{3:12} Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
{3:13} Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
{3:14} Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis:
{3:15} ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
{3:16} Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
{3:17} Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
{3:18} Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
{3:19} Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera.
{3:20} Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:
{3:21} qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.
{3:22} Post hæc venit Iesus, et discipuli eius in terram Iudæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
{3:23} Erat autem et Ioannes baptizans in Ænnon, iuxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant, et baptizabantur.
{3:24} Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.
{3:25} Facta est autem quæstio ex discipulis Ioannis cum Iudæis de Purificatione.
{3:26} Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
{3:27} Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
{3:28} Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
{3:29} Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
{3:30} Illum oportet crescere, me autem minui.
{3:31} Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
{3:32} Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit.
{3:33} Qui accepit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
{3:34} Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
{3:35} Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu eius.
{3:36} Qui credit in Filium, habet vitam æternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

[Ioannes 4]
{4:1} Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisæi quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes,
{4:2} (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius)
{4:3} reliquit Iudæam, et abiit iterum in Galilæam.
{4:4} oportebat autem eum transire per Samariam.
{4:5} Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar: iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
{4:6} Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
{4:7} Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
{4:8} (Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.)
{4:9} Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudæi Samaritanis.
{4:10} Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
{4:11} Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
{4:12} Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?
{4:13} Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
{4:14} sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
{4:15} Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire.
{4:16} Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
{4:17} Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum:
{4:18} quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
{4:19} Dicit ei mulier: Domine, video quia Propheta es tu.
{4:20} Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet.
{4:21} Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem.
{4:22} Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudæis est.
{4:23} Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
{4:24} Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
{4:25} Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia.
{4:26} Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum.
{4:27} Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loqueris cum ea?
{4:28} Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
{4:29} Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
{4:30} Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum.
{4:31} Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
{4:32} Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
{4:33} Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
{4:34} Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius.
{4:35} Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt iam ad messem.
{4:36} Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
{4:37} In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
{4:38} Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
{4:39} Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
{4:40} Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
{4:41} Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius.
{4:42} Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
{4:43} Post duos autem dies exiit inde: et abiit in Galilæam.
{4:44} Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet.
{4:45} Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
{4:46} Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.
{4:47} Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.
{4:48} Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa, et prodigia videritis, non creditis.
{4:49} Dicit ad eum regulus: Domine, descende prius quam moriatur filius meus.
{4:50} Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
{4:51} Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret.
{4:52} Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
{4:53} Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.
{4:54} Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudæa in Galilæam.

[Ioannes 5]
{5:1} Post hæc erat dies festus Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam.
{5:2} Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
{5:3} In his iacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum expectantium aquæ motum.
{5:4} Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam: et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
{5:5} Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
{5:6} Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
{5:7} Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
{5:8} Dicit ei Iesus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula:
{5:9} Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
{5:10} Dicebant ergo Iudæi illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
{5:11} Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula.
{5:12} Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi, Tolle grabatum tuum, et ambula?
{5:13} Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
{5:14} Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
{5:15} Abiit ille homo, et nunciavit Iudæis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
{5:16} Propterea persequebantur Iudæi Iesum, quia hæc faciebat in sabbato.
{5:17} Iesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
{5:18} Propterea ergo magis quærebant eum Iudæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus, et dixit eis:
{5:19} Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
{5:20} Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quæ ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
{5:21} Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat.
{5:22} Neque enim Pater iudicat quemquam: sed omne iudicium dedit Filio,
{5:23} ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
{5:24} Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
{5:25} Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
{5:26} Sicut enim Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
{5:27} et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
{5:28} Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei:
{5:29} et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
{5:30} Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium meum iustum est: quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
{5:31} Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
{5:32} Alius est, qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
{5:33} Vos misistis ad Ioannem: et testimonium perhibuit veritati.
{5:34} Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
{5:35} Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius.
{5:36} Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
{5:37} et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis.
{5:38} et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
{5:39} Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me:
{5:40} et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
{5:41} Claritatem ab hominibus non accipio.
{5:42} Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
{5:43} Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
{5:44} Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis?
{5:45} Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
{5:46} Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
{5:47} Si autem illius litteris non creditis: quomodo verbis meis credetis?

[Ioannes 6]
{6:1} Post hæc abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
{6:2} et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur.
{6:3} Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
{6:4} Erat autem proximum Pascha dies festus Iudæorum.
{6:5} Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
{6:6} Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
{6:7} Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
{6:8} Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
{6:9} Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
{6:10} Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
{6:11} Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
{6:12} Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
{6:13} Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverant.
{6:14} Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
{6:15} Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
{6:16} Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
{6:17} Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ iam factæ erant: et non venerat ad eos Iesus.
{6:18} Mare autem, vento magno flante, exurgebat.
{6:19} Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
{6:20} Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
{6:21} Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
{6:22} Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
{6:23} aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
{6:24} Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Iesum.
{6:25} Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
{6:26} Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
{6:27} Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
{6:28} Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
{6:29} Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
{6:30} Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
{6:31} Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
{6:32} Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
{6:33} Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
{6:34} Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
{6:35} Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam.
{6:36} Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
{6:37} Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
{6:38} quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
{6:39} Hæc est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
{6:40} Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
{6:41} Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
{6:42} et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
{6:43} Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
{6:44} nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
{6:45} Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
{6:46} Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
{6:47} Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam æternam.
{6:48} Ego sum panis vitæ.
{6:49} Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
{6:50} Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
{6:51} Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
{6:52} Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
{6:53} Litigabant ergo Iudæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
{6:54} Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
{6:55} Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
{6:56} Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
{6:57} qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
{6:58} Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
{6:59} Hic est panis, qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
{6:60} Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
{6:61} Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
{6:62} Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
{6:63} Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
{6:64} Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
{6:65} Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
{6:66} Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
{6:67} Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
{6:68} Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
{6:69} Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes.
{6:70} et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
{6:71} Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
{6:72} Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

[Ioannes 7]
{7:1} Post hæc autem ambulabat Iesus in Galilæam, non enim volebat in Iudæam ambulare: quia quærebant eum Iudæi interficere.
{7:2} Erat autem in proximo dies festus Iudæorum, Scenopegia.
{7:3} Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
{7:4} Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
{7:5} Neque enim fratres eius credebant in eum.
{7:6} Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
{7:7} Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt.
{7:8} Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
{7:9} Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
{7:10} Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
{7:11} Iudæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
{7:12} Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
{7:13} Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudæorum.
{7:14} Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.
{7:15} Et mirabantur Iudæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
{7:16} Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me.
{7:17} Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar.
{7:18} Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit. qui autem quærit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
{7:19} Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
{7:20} Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
{7:21} Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
{7:22} Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem.
{7:23} Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
{7:24} Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
{7:25} Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
{7:26} Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
{7:27} Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
{7:28} Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.
{7:29} Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
{7:30} Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
{7:31} De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
{7:32} Audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes, et Pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
{7:33} Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit.
{7:34} Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
{7:35} Dixerunt ergo Iudæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?
{7:36} Quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
{7:37} In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
{7:38} Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ vivæ.
{7:39} Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.
{7:40} Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta.
{7:41} Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
{7:42} Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
{7:43} Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
{7:44} Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
{7:45} Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
{7:46} Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
{7:47} Responderunt ergo eis Pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
{7:48} Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis?
{7:49} sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
{7:50} Dixit Nicodemus ad eos, ille, qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
{7:51} Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
{7:52} Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
{7:53} Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

[Ioannes 8]
{8:1} Iesus autem perrexit in montem Oliveti:
{8:2} et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
{8:3} Adducunt autem Scribæ, et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
{8:4} et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
{8:5} In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
{8:6} Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
{8:7} Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
{8:8} Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
{8:9} Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans.
{8:10} Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? nemo te condemnavit?
{8:11} Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo: Vade, et iam amplius noli peccare.
{8:12} Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
{8:13} Dixerunt ergo ei Pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum.
{8:14} Respondit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado.
{8:15} Vos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam:
{8:16} et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego, et qui misit me, Pater.
{8:17} Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
{8:18} Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater.
{8:19} Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
{8:20} Hæc verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
{8:21} Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
{8:22} Dicebant ergo Iudæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
{8:23} Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
{8:24} Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
{8:25} Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis.
{8:26} Multa habeo de vobis loqui, et iudicare. sed qui me misit, verax est: et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
{8:27} Et non cognoverunt quia Patrem eius dicebat Deum.
{8:28} Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
{8:29} et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
{8:30} Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
{8:31} Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis:
{8:32} et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
{8:33} Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
{8:34} Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
{8:35} servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
{8:36} si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
{8:37} Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
{8:38} Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
{8:39} Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
{8:40} Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
{8:41} Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
{8:42} Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset: diligeretis utique et me. ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a me ipso veni, sed ille me misit.
{8:43} Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
{8:44} Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.
{8:45} Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
{8:46} Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
{8:47} Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
{8:48} Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
{8:49} Respondit Iesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
{8:50} Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et iudicet.
{8:51} Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
{8:52} Dixerunt ergo Iudæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
{8:53} Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Prophetæ mortui sunt. Quem te ipsum facis?
{8:54} Respondit Iesus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
{8:55} et non cognovistis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo.
{8:56} Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
{8:57} Dixerunt ergo Iudæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
{8:58} Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
{8:59} Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.

[Ioannes 9]
{9:1} Et præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate:
{9:2} et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur?
{9:3} Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
{9:4} Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari.
{9:5} quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
{9:6} Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius,
{9:7} et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
{9:8} Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
{9:9} Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
{9:10} Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
{9:11} Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
{9:12} Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
{9:13} Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat.
{9:14} Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius.
{9:15} Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
{9:16} Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
{9:17} Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
{9:18} Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat:
{9:19} et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt?
{9:20} Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
{9:21} quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
{9:22} Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
{9:23} Propterea parentes eius dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
{9:24} Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. nos scimus quia hic homo peccator est.
{9:25} Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
{9:26} Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
{9:27} Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
{9:28} Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
{9:29} Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit.
{9:30} Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
{9:31} scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
{9:32} A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
{9:33} Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
{9:34} Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
{9:35} Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
{9:36} Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
{9:37} Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
{9:38} At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum.
{9:39} Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
{9:40} Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
{9:41} Dixit eis Iesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.

[Ioannes 10]
{10:1} Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro.
{10:2} Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
{10:3} Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
{10:4} Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.
{10:5} Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
{10:6} Hoc proverbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
{10:7} Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
{10:8} Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
{10:9} Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
{10:10} Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
{10:11} Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
{10:12} Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves:
{10:13} mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
{10:14} Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
{10:15} Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
{10:16} Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.
{10:17} Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
{10:18} Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo.
{10:19} Dissensio iterum facta est inter Iudæos propter sermones hos.
{10:20} Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
{10:21} Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
{10:22} Facta sunt autem Encænia in Ierosolymis: et hiems erat.
{10:23} Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis.
{10:24} Circumdederunt ergo eum Iudæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
{10:25} Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
{10:26} sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
{10:27} Oves meæ vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et sequuntur me:
{10:28} et ego vitam æternam do eis: et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
{10:29} Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
{10:30} Ego, et Pater unum sumus.
{10:31} Sustulerunt ergo lapides Iudæi, ut lapidarent eum.
{10:32} Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis?
{10:33} Responderunt ei Iudæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
{10:34} Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis?
{10:35} Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura:
{10:36} quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum?
{10:37} Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
{10:38} Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
{10:39} Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
{10:40} Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic:
{10:41} et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum.
{10:42} Omnia autem quæcumque dixit Ioannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

[Ioannes 11]
{11:1} Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ, et Marthæ sororis eius.
{11:2} (Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.)
{11:3} Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
{11:4} Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
{11:5} Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum.
{11:6} Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.
{11:7} deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Iudæam iterum.
{11:8} Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Iudæi lapidare, et iterum vadis illuc?
{11:9} Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt:
{11:10} si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
{11:11} Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
{11:12} Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit.
{11:13} Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
{11:14} Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
{11:15} et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. sed eamus ad eum.
{11:16} Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
{11:17} Venit itaque Iesus: et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
{11:18} (Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim.)
{11:19} Multi autem ex Iudæis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
{11:20} Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
{11:21} Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
{11:22} Sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
{11:23} Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus.
{11:24} Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
{11:25} Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
{11:26} et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
{11:27} Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
{11:28} Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
{11:29} Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum:
{11:30} nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
{11:31} Iudæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
{11:32} Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
{11:33} Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
{11:34} et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
{11:35} Et lacrymatus est Iesus.
{11:36} Dixerunt ergo Iudæi: Ecce quomodo amabat eum.
{11:37} Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
{11:38} Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei.
{11:39} Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam fœtet, quatriduanus est enim.
{11:40} Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
{11:41} Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi quoniam audisti me.
{11:42} ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
{11:43} Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare veni foras.
{11:44} Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire.
{11:45} Multi ergo ex Iudæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Iesus, crediderunt in eum.
{11:46} Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Iesus.
{11:47} Collegerunt ergo Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
{11:48} Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
{11:49} Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
{11:50} nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
{11:51} Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente,
{11:52} et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
{11:53} Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
{11:54} Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudæos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem, quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
{11:55} Proximum autem erat Pascha Iudæorum: et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent se ipsos.
{11:56} Quærebant ergo Iesum: et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
{11:57} Dederant autem Pontifices, et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

[Ioannes 12]
{12:1} Iesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.
{12:2} Fecerunt autem ei cœnam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
{12:3} Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
{12:4} Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
{12:5} Quare hoc unguentum non væniit trecentis denariis, et datum est egenis?
{12:6} Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quæ mittebantur, portabat.
{12:7} Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
{12:8} Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
{12:9} Cognovit ergo turba multa ex Iudæis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
{12:10} Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
{12:11} quia multi propter illum abibant ex Iudæis, et credebant in Iesum.
{12:12} In crastinum autem turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam:
{12:13} acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel.
{12:14} Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
{12:15} Noli timere filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
{12:16} Hæc non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo: et hæc fecerunt ei.
{12:17} Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
{12:18} Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
{12:19} Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
{12:20} Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
{12:21} Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
{12:22} Venit Philippus, et dicit Andreæ: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu.
{12:23} Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
{12:24} Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit;
{12:25} ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
{12:26} Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
{12:27} Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.
{12:28} Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
{12:29} Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
{12:30} Respondit Iesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
{12:31} Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
{12:32} Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
{12:33} (hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
{12:34} Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis?
{12:35} Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant: et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
{12:36} Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis.
{12:37} Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum:
{12:38} ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
{12:39} Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
{12:40} Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
{12:41} Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
{12:42} Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.
{12:43} dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
{12:44} Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
{12:45} Et qui videt me, videt eum, qui misit me.
{12:46} Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
{12:47} Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
{12:48} Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
{12:49} Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
{12:50} Et scio quia mandatum eius vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

[Ioannes 13]
{13:1} Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
{13:2} Et cœna facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotæ:
{13:3} sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
{13:4} surgit a cœna, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, præcinxit se.
{13:5} Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
{13:6} Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
{13:7} Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
{13:8} Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
{13:9} Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
{13:10} Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
{13:11} Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes.
{13:12} Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
{13:13} Vos vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
{13:14} Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes.
{13:15} Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
{13:16} Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum.
{13:17} Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
{13:18} Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
{13:19} Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
{13:20} Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit.
{13:21} Cum hæc dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me.
{13:22} Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
{13:23} Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
{13:24} Innuit ergo huic Simon Petrus: et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
{13:25} Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Domine quis est?
{13:26} Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudæ Simonis Iscariotæ.
{13:27} Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius.
{13:28} Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
{13:29} Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
{13:30} Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
{13:31} Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis: et Deus clarificatus est in eo.
{13:32} Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
{13:33} Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me: et sicut dixi Iudæis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
{13:34} Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
{13:35} In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
{13:36} Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
{13:37} Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
{13:38} Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.

[Ioannes 14]
{14:1} Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
{14:2} In domo Patris mei mansiones multæ sunt. si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum.
{14:3} Et si abiero, et præparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
{14:4} Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
{14:5} Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quo modo possumus viam scire?
{14:6} Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. nemo venit ad Patrem, nisi per me.
{14:7} Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
{14:8} Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
{14:9} Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum: et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
{14:10} Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
{14:11} Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
{14:12} Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
{14:13} Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
{14:14} Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
{14:15} Si diligitis me: mandata mea servate.
{14:16} Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
{14:17} Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit.
{14:18} Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.
{14:19} Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
{14:20} In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
{14:21} Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
{14:22} Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo?
{14:23} Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus:
{14:24} qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris.
{14:25} Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
{14:26} Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quæcumque dixero vobis.
{14:27} Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
{14:28} Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est.
{14:29} Et nunc dixi vobis prius quam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
{14:30} Iam non multa loquar vobiscum. venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.
{14:31} Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

[Ioannes 15]
{15:1} Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est.
{15:2} Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
{15:3} Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
{15:4} Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis.
{15:5} Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere.
{15:6} Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
{15:7} Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
{15:8} In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
{15:9} Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
{15:10} Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in eius dilectione.
{15:11} Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
{15:12} Hoc est præceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
{15:13} Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
{15:14} Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
{15:15} Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
{15:16} Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
{15:17} Hæc mando vobis, ut diligatis invicem.
{15:18} Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit.
{15:19} Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
{15:20} Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
{15:21} Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me.
{15:22} Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
{15:23} Qui me odit: et Patrem meum odit.
{15:24} Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
{15:25} Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
{15:26} Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me:
{15:27} et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

[Ioannes 16]
{16:1} Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
{16:2} Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
{16:3} et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
{16:4} Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
{16:5} Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
{16:6} Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
{16:7} Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
{16:8} Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
{16:9} de peccato quidem: quia non crediderunt in me.
{16:10} de iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me:
{16:11} De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
{16:12} Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
{16:13} Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annunciabit vobis.
{16:14} Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
{16:15} Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
{16:16} Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
{16:17} Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
{16:18} Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum? nescimus quid loquitur.
{16:19} Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me.
{16:20} Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
{16:21} Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium: quia natus est homo in mundum.
{16:22} Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
{16:23} Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
{16:24} Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
{16:25} Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis.
{16:26} in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
{16:27} Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
{16:28} Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
{16:29} Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
{16:30} nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
{16:31} Respondit eis Iesus: Modo creditis?
{16:32} Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
{16:33} Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

[Ioannes 17]
{17:1} Hæc locutus est Iesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te:
{17:2} Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
{17:3} Hæc est autem vita æterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
{17:4} Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
{17:5} et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus esset, apud te.
{17:6} Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
{17:7} Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt:
{17:8} quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
{17:9} Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt:
{17:10} et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis:
{17:11} Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
{17:12} Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
{17:13} Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
{17:14} Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
{17:15} Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
{17:16} De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
{17:17} Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
{17:18} Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.
{17:19} Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
{17:20} Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me:
{17:21} ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
{17:22} Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
{17:23} Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
{17:24} Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
{17:25} Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
{17:26} Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

[Ioannes 18]
{18:1} Hæc cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans Torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius.
{18:2} Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
{18:3} Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus, et Pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
{18:4} Iesus itaque sciens omnia, quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
{18:5} Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
{18:6} Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
{18:7} Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
{18:8} Respondit Iesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
{18:9} Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
{18:10} Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
{18:11} Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
{18:12} Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudæorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum:
{18:13} Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
{18:14} Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudæis: Quia expedit, unum hominem mori pro populo.
{18:15} Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
{18:16} Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.
{18:17} Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
{18:18} Stabant autem servi, et ministri ad prunas: quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
{18:19} Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius.
{18:20} Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudæi conveniunt: et in occulto locutus sum nihil.
{18:21} Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
{18:22} Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Sic respondes pontifici?
{18:23} Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
{18:24} Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
{18:25} Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
{18:26} Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
{18:27} Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
{18:28} Adducunt ergo Iesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
{18:29} Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
{18:30} Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
{18:31} Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudæi: Nobis non licet interficere quemquam.
{18:32} Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
{18:33} Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudæorum?
{18:34} Respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
{18:35} Respondit Pilatus: Numquid ego Iudæus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
{18:36} Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudæis: nunc autem regnum meum non est hinc.
{18:37} Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam.
{18:38} Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
{18:39} Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Iudæorum?
{18:40} Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

[Ioannes 19]
{19:1} Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit.
{19:2} Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum.
{19:3} Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Iudæorum: et dabant ei alapas.
{19:4} Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
{19:5} (Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum:) Et dicit eis: Ecce homo.
{19:6} Cum ergo vidissent eum Pontifices, et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
{19:7} Responderunt ei Iudæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.
{19:8} Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
{19:9} Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
{19:10} Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
{19:11} Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet.
{19:12} Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Iudæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cæsari.
{19:13} Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum: et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
{19:14} Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudæis: Ecce rex vester.
{19:15} Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Cæsarem.
{19:16} Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt.
{19:17} Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ, locum, Hebraice autem Golgotha:
{19:18} ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc, et hinc, medium autem Iesum.
{19:19} Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudæorum.
{19:20} Hunc ergo titulum multi Iudæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus: Et erat scriptum Hebraice, Græce, et Latine.
{19:21} Dicebant ergo Pilato Pontifices Iudæorum: Noli scribere, Rex Iudæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæorum.
{19:22} Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
{19:23} Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, (et fecerunt quattuor partes: unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
{19:24} Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
{19:25} Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
{19:26} Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
{19:27} Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
{19:28} Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
{19:29} Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
{19:30} Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
{19:31} Iudæi ergo, (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato, (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
{19:32} Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
{19:33} Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
{19:34} sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua.
{19:35} Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
{19:36} Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
{19:37} Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
{19:38} Post hæc autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathæa, (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudæorum) ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu.
{19:39} Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ, et aloes, quasi libras centum.
{19:40} Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudæis sepelire.
{19:41} Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
{19:42} Ibi ergo propter Parasceven Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
---
[Ioannes 20]
{20:1} Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
{20:2} Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
{20:3} Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
{20:4} Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
{20:5} Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit.
{20:6} Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
{20:7} et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
{20:8} Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
{20:9} nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
{20:10} Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
{20:11} Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
{20:12} et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
{20:13} Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
{20:14} Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est.
{20:15} Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam.
{20:16} Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister.)
{20:17} Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
{20:18} Venit Maria Magdalene annuncians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
{20:19} Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudæorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
{20:20} Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
{20:21} Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
{20:22} Hæc cum dixisset, insufflavit: et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum:
{20:23} quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
{20:24} Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus.
{20:25} Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.
{20:26} Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus: et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
{20:27} Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
{20:28} Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus.
{20:29} Dixit ei Iesus: Quia vidisti me Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
{20:30} Multa quidem, et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
{20:31} Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius.

[Ioannes 21]
{21:1} Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:
{21:2} Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis eius duo.
{21:3} Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.
{21:4} Mane autem facto stetit Iesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.
{21:5} Dixit ergo eis Iesus: Pueri numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
{21:6} Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete: et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
{21:7} Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
{21:8} Alii autem discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium.
{21:9} Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
{21:10} Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
{21:11} Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
{21:12} Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
{21:13} Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
{21:14} Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
{21:15} Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
{21:16} Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
{21:17} Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
{21:18} Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
{21:19} Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
{21:20} Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus eius, et dixit: Domine quis est qui tradet te?
{21:21} Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domine hic autem quid?
{21:22} Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
{21:23} Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur. sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
{21:24} Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimonium eius.
{21:25} Sunt autem et alia multa, quæ fecit Iesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.


Biblia SacraEvangelium Secundum Joannem