Biblia SacraActus Apostolorum
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
[Actus Apostolorum 1]
{1:1} Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Iesus facere, et docere
{1:2} usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est:
{1:3} quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
{1:4} Et convescens, præcepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
{1:5} quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
{1:6} Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel?
{1:7} Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate:
{1:8} sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
{1:9} Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
{1:10} Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
{1:11} qui et dixerunt: Viri Galilæi quid statis aspicientes in cælum? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
{1:12} Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter.
{1:13} Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Iacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi.
{1:14} hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius.
{1:15} In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti.)
{1:16} Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum:
{1:17} qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius.
{1:18} Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius.
{1:19} Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
{1:20} Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter.
{1:21} Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
{1:22} incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis.
{1:23} Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam.
{1:24} Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum
{1:25} accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas ut abiret in locum suum.
{1:26} Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.

[Actus Apostolorum 2]
{2:1} Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
{2:2} et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
{2:3} Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
{2:4} et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
{2:5} Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est.
{2:6} Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
{2:7} Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
{2:8} et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
{2:9} Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
{2:10} Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani,
{2:11} Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
{2:12} Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse?
{2:13} Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
{2:14} Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudæi, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
{2:15} Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
{2:16} sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
{2:17} Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
{2:18} Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
{2:19} et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
{2:20} Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
{2:21} Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
{2:22} Viri Israelitæ, audite verba hæc: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
{2:23} hunc definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
{2:24} quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
{2:25} David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear:
{2:26} Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
{2:27} Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
{2:28} Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me iucunditate cum facie tua.
{2:29} Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem.
{2:30} Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius:
{2:31} providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
{2:32} Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
{2:33} Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
{2:34} Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis
{2:35} donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
{2:36} Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis.
{2:37} His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
{2:38} Petrus vero ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus sancti.
{2:39} Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
{2:40} Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
{2:41} Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
{2:42} Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
{2:43} Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
{2:44} Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
{2:45} Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
{2:46} Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis,
{2:47} collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

[Actus Apostolorum 3]
{3:1} Petrus autem, et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
{3:2} Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum.
{3:3} Is cum vidisset Petrum, et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
{3:4} Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos.
{3:5} At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
{3:6} Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula.
{3:7} Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases eius, et plantæ.
{3:8} Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
{3:9} Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
{3:10} Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo, quod contingerat illi.
{3:11} Cum teneret autem Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum, quæ appellatur Salomonis, stupentes.
{3:12} Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
{3:13} Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.
{3:14} Vos autem sanctum, et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
{3:15} auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
{3:16} Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
{3:17} Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
{3:18} Deus autem, quæ prænunciavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
{3:19} Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
{3:20} ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Iesum Christum,
{3:21} quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum.
{3:22} Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis iuxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
{3:23} Erit autem: omnis anima, quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe.
{3:24} Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annunciaverunt dies istos.
{3:25} Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
{3:26} Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

[Actus Apostolorum 4]
{4:1} Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducæi,
{4:2} dolentes quod docerent populum, et annunciarent in Iesu resurrectionem ex mortuis:
{4:3} et iniecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera.
{4:4} Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
{4:5} Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Ierusalem.
{4:6} et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
{4:7} Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
{4:8} Tunc repletus Spiritu sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores audite:
{4:9} Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
{4:10} notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
{4:11} Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
{4:12} et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
{4:13} Videntes autem Petri constantiam, et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant:
{4:14} hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
{4:15} Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
{4:16} dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem: manifestum est, et non possumus negare.
{4:17} Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
{4:18} Et vocantes eos, denunciaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu.
{4:19} Petrus vero, et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, iudicate.
{4:20} non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
{4:21} At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id, quod factum fuerat in eo quod acciderat.
{4:22} Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
{4:23} Dimissi autem venerunt ad suos: et annunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum, et seniores dixissent.
{4:24} Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum, et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt:
{4:25} qui Spiritu sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
{4:26} Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius?
{4:27} convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum Gentibus, et populis Israel,
{4:28} facere quæ manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri.
{4:29} Et nunc Domine respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
{4:30} in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu.
{4:31} Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
{4:32} Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum, quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
{4:33} Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.
{4:34} Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum, aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quæ vendebant,
{4:35} et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
{4:36} Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, (quod est interpretatum Filius consolationis) Levites, Cyprius genere,
{4:37} cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

[Actus Apostolorum 5]
{5:1} Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
{5:2} et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
{5:3} Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri?
{5:4} Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo.
{5:5} Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes, qui audierunt.
{5:6} Surgentes autem iuvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
{5:7} Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
{5:8} Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti.
{5:9} Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
{5:10} Confestim cecidit ante pedes eius, et expiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
{5:11} Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes, qui audierunt hæc.
{5:12} Per manus autem Apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
{5:13} Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus.
{5:14} Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum, ac mulierum,
{5:15} ita ut in plateas eiicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
{5:16} Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.
{5:17} Exurgens autem princeps sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant, (quæ est hæresis Sadducæorum) repleti sunt zelo:
{5:18} et iniecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
{5:19} Angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris, et educens eos, dixit:
{5:20} Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ huius.
{5:21} Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
{5:22} Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nunciaverunt,
{5:23} dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante ianuas: aperientes autem neminem intus invenimus.
{5:24} Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret.
{5:25} Adveniens autem quidam nunciavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.
{5:26} Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.
{5:27} Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: Et interrogavit eos princeps sacerdotum,
{5:28} dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
{5:29} Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus.
{5:30} Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
{5:31} Hunc principem, et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israeli, et remissionem peccatorum.
{5:32} et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
{5:33} Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
{5:34} Surgens autem quidam in concilio Pharisæus, nomine Gamaliel, legisdoctor honorabilis universæ plebi, iussit foras ad breve homines fieri.
{5:35} dixitque ad illos: Viri Israelitæ attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
{5:36} Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes, qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
{5:37} Post hunc extitit Iudas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
{5:38} Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur:
{5:39} si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
{5:40} Et convocantes Apostolos, cæsis denunciaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.
{5:41} Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
{5:42} Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Iesum.

[Actus Apostolorum 6]
{6:1} In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
{6:2} Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
{6:3} Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
{6:4} Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
{6:5} Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
{6:6} Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
{6:7} Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
{6:8} Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia, et signa magna in populo.
{6:9} Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
{6:10} et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur.
{6:11} Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen, et in Deum.
{6:12} Commoverunt itaque plebem, et seniores, et Scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
{6:13} et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem.
{6:14} audivimus enim eum dicentem: quoniam Iesus Nazarenus hic, destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.
{6:15} Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem Angeli.

[Actus Apostolorum 7]
{7:1} Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?
{7:2} Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan.
{7:3} et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi.
{7:4} Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
{7:5} Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
{7:6} Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis:
{7:7} et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
{7:8} Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas.
{7:9} Et Patriarchæ æmulantes, Ioseph vendiderunt in Ægyptum. et erat Deus cum eo:
{7:10} et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
{7:11} Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
{7:12} Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Ægypto: misit patres nostros primum:
{7:13} et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius.
{7:14} Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque.
{7:15} Et descendit Iacob in Ægyptum, et defunctus est ipse, et patres nostri.
{7:16} Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
{7:17} Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
{7:18} quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Ioseph.
{7:19} Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur.
{7:20} Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
{7:21} Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
{7:22} Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
{7:23} Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel.
{7:24} Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
{7:25} Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
{7:26} Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
{7:27} Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos?
{7:28} numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?
{7:29} Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
{7:30} Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammæ rubi.
{7:31} Moyses autem videns, admiratus est visum. et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
{7:32} Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
{7:33} Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
{7:34} Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
{7:35} Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo.
{7:36} Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
{7:37} Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
{7:38} Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis.
{7:39} Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
{7:40} dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
{7:41} Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
{7:42} Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
{7:43} Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Babylonem.
{7:44} Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat.
{7:45} Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
{7:46} qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
{7:47} Salomon autem ædificavit illi domum.
{7:48} Sed non excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit:
{7:49} Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meæ est?
{7:50} Nonne manus mea fecit hæc omnia?
{7:51} Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos.
{7:52} Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidæ fuistis:
{7:53} qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis.
{7:54} Audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
{7:55} Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei.
{7:56} Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
{7:57} Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus.
{7:58} Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum.
{7:59} Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci eius.

[Actus Apostolorum 8]
{8:1} Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudææ, et Samariæ præter Apostolos.
{8:2} Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
{8:3} Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans, et trahens viros, ac mulieres, tradebat in custodiam.
{8:4} Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
{8:5} Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
{8:6} Intendebant autem turbæ his, quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
{8:7} Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici, et claudi curati sunt.
{8:8} Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
{8:9} Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
{8:10} cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
{8:11} Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
{8:12} Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Iesu Christi baptizabantur viri, ac mulieres.
{8:13} Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa, et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
{8:14} Cum autem audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et Ioannem:
{8:15} Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum:
{8:16} Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
{8:17} Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.
{8:18} Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam,
{8:19} dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
{8:20} Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
{8:21} Non est tibi pars, neque sors in sermone isto. cor enim tuum non est rectum coram Deo.
{8:22} Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
{8:23} In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
{8:24} Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quæ dixistis.
{8:25} Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Ierosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
{8:26} Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Ierusalem in Gazam: hæc est deserta.
{8:27} Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis Reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas eius: venerat adorare in Ierusalem:
{8:28} et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
{8:29} Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adiunge te ad currum istum.
{8:30} Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
{8:31} Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
{8:32} Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
{8:33} In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita eius?
{8:34} Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
{8:35} Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
{8:36} Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari?
{8:37} Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo, Filium Dei esse Iesum Christum.
{8:38} Et iussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit eum.
{8:39} Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
{8:40} Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.

[Actus Apostolorum 9]
{9:1} Saulus autem adhuc spirans minarum, et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem Sacerdotum,
{9:2} et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset huius viæ viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.
{9:3} Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
{9:4} Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
{9:5} Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. durum est tibi contra stimulum calcitrare.
{9:6} Et tremens, ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
{9:7} Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
{9:8} Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
{9:9} Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
{9:10} Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
{9:11} Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum, qui vocatur rectus: et quære in domo Iudæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
{9:12} (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
{9:13} Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Ierusalem:
{9:14} et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum.
{9:15} Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.
{9:16} Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
{9:17} Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas ut videas, et implearis Spiritu sancto.
{9:18} Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
{9:19} Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot.
{9:20} Et continuo in synagogis prædicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.
{9:21} Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
{9:22} Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
{9:23} Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Iudæi ut eum interficerent.
{9:24} Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
{9:25} Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
{9:26} Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
{9:27} Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
{9:28} Et erat cum illis intrans, et exiens in Ierusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
{9:29} Loquebatur quoque Gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
{9:30} Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
{9:31} Ecclesia quidem per totam Iudæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur.
{9:32} Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddæ.
{9:33} Invenit autem ibi hominem quendam, nomine Æneam, ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
{9:34} Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Iesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
{9:35} Et viderunt eum omnes, qui habitabant Lyddæ, et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
{9:36} In Ioppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
{9:37} Factum est autem in diebus illis, ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
{9:38} Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
{9:39} Exurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
{9:40} Eiectis autem omnibus foras: Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
{9:41} Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
{9:42} Notum autem factum est per universam Ioppen: et crediderunt multi in Domino.
{9:43} Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe, apud Simonem quendam coriarium.

[Actus Apostolorum 10]
{10:1} Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, Centurio cohortis, quæ dicitur Italica,
{10:2} religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper:
{10:3} is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
{10:4} At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ, et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
{10:5} Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus:
{10:6} hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
{10:7} Et cum discessisset Angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his, qui illi parebant.
{10:8} Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen.
{10:9} Postera autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
{10:10} Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
{10:11} et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de cælo in terram,
{10:12} in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
{10:13} Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca.
{10:14} Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum.
{10:15} Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
{10:16} Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
{10:17} Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam.
{10:18} Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
{10:19} Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
{10:20} Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
{10:21} Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
{10:22} Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudæorum, responsum accepit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
{10:23} Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
{10:24} Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
{10:25} Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit.
{10:26} Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
{10:27} Et loquens cum illo intravit, et invenit multos, qui convenerant:
{10:28} dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudæo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem.
{10:29} Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
{10:30} Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
{10:31} Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
{10:32} Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
{10:33} Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
{10:34} Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus,
{10:35} sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
{10:36} Verbum misit Deus filiis Israel, annuncians pacem per Iesum Christum: (hic est omnium Dominus.)
{10:37} Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Ioannes,
{10:38} Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
{10:39} Et nos testes sumus omnium, quæ fecit in regione Iudæorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
{10:40} Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri
{10:41} non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
{10:42} Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum, et mortuorum.
{10:43} Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.
{10:44} Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
{10:45} Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est.
{10:46} Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
{10:47} Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos?
{10:48} Et iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

[Actus Apostolorum 11]
{11:1} Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudæa: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei.
{11:2} Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,
{11:3} dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
{11:4} Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
{11:5} Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
{11:6} In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
{11:7} Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
{11:8} Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
{11:9} Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
{11:10} Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
{11:11} Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
{11:12} Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
{11:13} Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
{11:14} qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
{11:15} Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
{11:16} Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
{11:17} Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
{11:18} His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
{11:19} Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudæis.
{11:20} Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annunciantes Dominum Iesum.
{11:21} Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
{11:22} Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ, quæ erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
{11:23} Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
{11:24} quia erat vir bonus, et plenus Spiritu sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
{11:25} Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
{11:26} Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, Christiani.
{11:27} In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetæ Antiochiam:
{11:28} et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
{11:29} Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudæa fratribus:
{11:30} quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ, et Sauli.

[Actus Apostolorum 12]
{12:1} Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia.
{12:2} Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
{12:3} Videns autem quia placeret Iudæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
{12:4} Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quattuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
{12:5} Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.
{12:6} Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
{12:7} Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus eius.
{12:8} Dixit autem Angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
{12:9} Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre.
{12:10} Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo.
{12:11} Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Iudæorum.
{12:12} Consideransque venit ad domum Mariæ matris Ioannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
{12:13} Pulsante autem eo ostium ianuæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
{12:14} Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nunciavit stare Petrum ante ianuam.
{12:15} At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus eius est.
{12:16} Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
{12:17} Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nunciate Iacobo, et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
{12:18} Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
{12:19} Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, iussit eos duci: descendensque a Iudæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
{12:20} Erat autem iratus Tyriis, et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
{12:21} Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
{12:22} Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
{12:23} Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.
{12:24} Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
{12:25} Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Ierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.

[Actus Apostolorum 13]
{13:1} Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
{13:2} Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
{13:3} Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
{13:4} Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum.
{13:5} Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Iudæorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio.
{13:6} Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magnum pseudoprophetam, Iudæum, cui nomen erat Bariesu,
{13:7} qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
{13:8} Resistebat autem illis Elymas magus, (si enim interpretatur nomen eius) quærens avertere Proconsulem a fide.
{13:9} Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum,
{13:10} dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
{13:11} Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
{13:12} Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
{13:13} Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam.
{13:14} Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
{13:15} Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
{13:16} Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitæ, et qui timetis Deum, audite:
{13:17} Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
{13:18} et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
{13:19} Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
{13:20} quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam.
{13:21} Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
{13:22} et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
{13:23} Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
{13:24} prædicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum pœnitentiæ omni populo Israel.
{13:25} Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere.
{13:26} Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est.
{13:27} Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
{13:28} et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
{13:29} Cumque consummassent omnia, quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
{13:30} Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,
{13:31} qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem.
{13:32} Et nos vobis annunciamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
{13:33} quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
{13:34} Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
{13:35} Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
{13:36} David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
{13:37} Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
{13:38} Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
{13:39} in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
{13:40} Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis:
{13:41} Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, siquis enarraverit vobis.
{13:42} Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
{13:43} Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudæorum, et colentium advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
{13:44} Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
{13:45} Videntes autem turbas Iudæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
{13:46} Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.
{13:47} sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
{13:48} Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
{13:49} Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
{13:50} Iudæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis.
{13:51} At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
{13:52} Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto.

[Actus Apostolorum 14]
{14:1} Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Iudæorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudæorum, et Græcorum copiosa multitudo.
{14:2} Qui vero increduli fuerunt Iudæi, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres.
{14:3} Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum.
{14:4} Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudæis, quidam vero cum Apostolis.
{14:5} Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
{14:6} intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
{14:7} Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
{14:8} Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
{14:9} dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
{14:10} Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
{14:11} Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
{14:12} Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare.
{14:13} Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes,
{14:14} et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
{14:15} qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
{14:16} Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et lætitia corda nostra.
{14:17} Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
{14:18} Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
{14:19} Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
{14:20} Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
{14:21} confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
{14:22} Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
{14:23} Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
{14:24} et loquentes verbum Domini in Perge, descendeunt in Attaliam:
{14:25} et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus, quod compleverunt.
{14:26} Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei.
{14:27} Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

[Actus Apostolorum 15]
{15:1} Et quidam descendentes de Iudæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
{15:2} Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
{15:3} Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phœnicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
{15:4} Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis.
{15:5} Surrexerunt autem quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
{15:6} Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc.
{15:7} Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere.
{15:8} Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis,
{15:9} et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
{15:10} Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
{15:11} Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
{15:12} Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos.
{15:13} Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
{15:14} Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo.
{15:15} Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
{15:16} Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reædificabo, et erigam illud:
{15:17} ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
{15:18} Notum a sæculo est Domino opus suum.
{15:19} Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum,
{15:20} sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
{15:21} Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
{15:22} Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus,
{15:23} scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ fratribus ex Gentibus, salutem.
{15:24} Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
{15:25} placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo,
{15:26} hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
{15:27} Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
{15:28} Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
{15:29} ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
{15:30} Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
{15:31} Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
{15:32} Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
{15:33} Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
{15:34} Visum est autem Silæ ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem.
{15:35} Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
{15:36} Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
{15:37} Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus.
{15:38} Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
{15:39} Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum.
{15:40} Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
{15:41} Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum, et seniorum.

[Actus Apostolorum 16]
{16:1} Pervenit autem Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudææ fidelis, patre Gentili.
{16:2} Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres.
{16:3} Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis.
{16:4} Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis.
{16:5} Et Ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
{16:6} Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia.
{16:7} Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu.
{16:8} Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem:
{16:9} et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos.
{16:10} Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
{16:11} Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
{16:12} et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac Urbe diebus aliquot, conferentes.
{16:13} Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.
{16:14} Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo.
{16:15} Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
{16:16} Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
{16:17} Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis.
{16:18} Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
{16:19} Videntes autem domini eius quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes:
{16:20} et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudæi:
{16:21} et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
{16:22} Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis cædi.
{16:23} Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
{16:24} Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
{16:25} Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant.
{16:26} Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
{16:27} Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
{16:28} Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
{16:29} Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:
{16:30} et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
{16:31} At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum: et salvus eris tu, et domus tua.
{16:32} Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
{16:33} Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo.
{16:34} Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
{16:35} Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
{16:36} Nunciavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
{16:37} Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant,
{16:38} et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent:
{16:39} et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de Urbe.
{16:40} Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

[Actus Apostolorum 17]
{17:1} Cum autem perambulassent Amphipolim, et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudæorum.
{17:2} Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
{17:3} adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Iesus Christus, quem ego annuncio vobis.
{17:4} Et quidam ex eis crediderunt, et adiuncti sunt Paulo, et Silæ, et de colentibus, Gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.
{17:5} Zelantes autem Iudæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Iasonis quærebant eos producere in populum.
{17:6} Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi, qui Urbem concitant, et huc venerunt,
{17:7} quos suscepit Iason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum.
{17:8} Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes hæc.
{17:9} Et accepta satisfactione a Iasone, et a ceteris, dimiserunt eos.
{17:10} Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum, et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Iudæorum introierunt.
{17:11} Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
{17:12} Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum Gentilium honestarum, et viri non pauci.
{17:13} Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudæi, quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
{17:14} Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem, et Timotheus remanserunt ibi.
{17:15} Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam, et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
{17:16} Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem.
{17:17} Disputabat igitur in synagoga cum Iudæis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos, qui aderant.
{17:18} Quidam autem Epicurei, et Stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic, dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annunciator esse: quia Iesum, et resurrectionem annunciabat eis.
{17:19} Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
{17:20} nova enim quædam infers auribus nostris: Volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
{17:21} (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
{17:22} Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video.
{17:23} Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuncio vobis.
{17:24} Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
{17:25} nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
{17:26} fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
{17:27} quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
{17:28} In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum Poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
{17:29} Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, Divinum esse simile.
{17:30} Et tempora quidem huius ignorantiæ despiciens Deus, nunc annunciat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,
{17:31} eo quod statuit diem, in quo iudicaturus est orbem in æquitate, in viro, in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
{17:32} Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
{17:33} Sic Paulus exivit de medio eorum.
{17:34} Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.

[Actus Apostolorum 18]
{18:1} Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum:
{18:2} et inveniens quemdam Iudæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Iudæos a Roma) accessit ad eos.
{18:3} Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriæ artis.)
{18:4} Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudæis, et Græcis.
{18:5} Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudæis esse Christum Iesum.
{18:6} Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam.
{18:7} Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogæ.
{18:8} Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
{18:9} Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
{18:10} propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
{18:11} Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
{18:12} Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Iudæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
{18:13} dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
{18:14} Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudæi, recte vos sustinerem.
{18:15} Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse.
{18:16} Et minavit eos a tribunali.
{18:17} Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
{18:18} Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
{18:19} Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudæis.
{18:20} Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
{18:21} sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso.
{18:22} Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam.
{18:23} Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
{18:24} Iudæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
{18:25} Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quæ sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
{18:26} Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
{18:27} Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant.
{18:28} Vehementer enim Iudæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Iesum.

[Actus Apostolorum 19]
{19:1} Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam Discipulos:
{19:2} dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus.
{19:3} Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate.
{19:4} Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum.
{19:5} His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu.
{19:6} Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
{19:7} Erant autem omnes viri fere duodecim.
{19:8} Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
{19:9} Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cuiusdam.
{19:10} Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudæi atque Gentiles.
{19:11} Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
{19:12} ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
{19:13} Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudæis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus prædicat.
{19:14} Erant autem quidam Iudæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
{19:15} Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
{19:16} Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi, et vulnerati effugerent de domo illa.
{19:17} Hoc autem notum factum est omnibus Iudæis, atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
{19:18} Multique credentium veniebant, confitentes, et annunciantes actus suos.
{19:19} Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
{19:20} Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
{19:21} His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Ierosolymam, dicens: quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
{19:22} Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum, et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
{19:23} Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
{19:24} Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
{19:25} quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
{19:26} et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
{19:27} Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit.
{19:28} His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
{19:29} Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
{19:30} Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
{19:31} Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
{19:32} alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
{19:33} De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
{19:34} Quem ut cognoverunt Iudæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
{19:35} Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Iovisque prolis?
{19:36} Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
{19:37} Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
{19:38} Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
{19:39} Si quid autem alterius rei quæritis: in legitima Ecclesia poterit absolvi.
{19:40} Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ: cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit Ecclesiam.

[Actus Apostolorum 20]
{20:1} Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
{20:2} Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
{20:3} ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Iudæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
{20:4} Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus, et Trophimus.
{20:5} Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
{20:6} nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
{20:7} Una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
{20:8} Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
{20:9} Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
{20:10} Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
{20:11} Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
{20:12} Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
{20:13} Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
{20:14} Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
{20:15} Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
{20:16} proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, nequa mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis.
{20:17} A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit Maiores natu Ecclesiæ.
{20:18} Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
{20:19} serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Iudæorum:
{20:20} quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annunciarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,
{20:21} testificans Iudæis, atque Gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
{20:22} Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Ierusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:
{20:23} nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent.
{20:24} Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
{20:25} Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
{20:26} Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
{20:27} Non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei vobis.
{20:28} Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
{20:29} Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
{20:30} Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
{20:31} Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum.
{20:32} Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
{20:33} Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
{20:34} ipsi scitis: quoniam ad ea, quæ mihi opus erant, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
{20:35} Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
{20:36} Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
{20:37} Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
{20:38} dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

[Actus Apostolorum 21]
{21:1} Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
{21:2} Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
{21:3} Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
{21:4} Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Ierosolymam.
{21:5} Et expletis diebus profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus, et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.
{21:6} Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
{21:7} Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
{21:8} Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
{21:9} Huic autem erant quattuor filiæ virgines prophetantes.
{21:10} Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Iudæa propheta, nomine Agabus.
{21:11} Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes, et manus dixit: Hæc dicit Spiritus sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligabunt in Ierusalem Iudæi, et tradent in manus Gentium.
{21:12} Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Ierosolymam.
{21:13} Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu.
{21:14} Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
{21:15} Post dies autem istos præparati, ascendebamus in Ierusalem.
{21:16} Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
{21:17} Et cum venissemus Ierosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
{21:18} Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt seniores.
{21:19} Quos cum salutasset, narrabat per singula, quæ Deus fecisset in Gentibus per ministerium ipsius.
{21:20} At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudæis, qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
{21:21} Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Iudæorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
{21:22} Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
{21:23} Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quattuor, votum habentes super se.
{21:24} His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
{21:25} De his autem, qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis, immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
{21:26} Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuncians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
{21:27} Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et iniecerunt ei manus, clamantes:
{21:28} Viri Israelitæ, adiuvate: hic est homo, qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
{21:29} Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
{21:30} Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt ianuæ.
{21:31} Quærentibus autem eum occidere, nunciatum est tribuno cohortis: Quia tota confunditur Ierusalem.
{21:32} Qui statim assumptis militibus, et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
{21:33} Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et iussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
{21:34} Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, iussit duci eum in castra.
{21:35} Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
{21:36} Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.
{21:37} Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?
{21:38} Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quattuor millia virorum sicariorum?
{21:39} Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Iudæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
{21:40} Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus, annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua Hebræa, dicens:

[Actus Apostolorum 22]
{22:1} Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
{22:2} Cum audissent autem quia Hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
{22:3} Et dicit: Ego sum vir Iudæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
{22:4} qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
{22:5} sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes maiores natu, a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Ierusalem ut punirentur.
{22:6} Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
{22:7} et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?
{22:8} Ego autem respondi: Quis es Domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris.
{22:9} Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
{22:10} Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus, quæ te oporteat facere.
{22:11} Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
{22:12} Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Iudæis,
{22:13} veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
{22:14} At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres iustum, et audires vocem ex ore eius:
{22:15} quia eris testis illius ad omnes homines eorum, quæ vidisti, et audisti.
{22:16} Et nunc quid moraris? Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius.
{22:17} Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
{22:18} et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Ierusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
{22:19} Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos, qui credebant in te:
{22:20} et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
{22:21} Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te.
{22:22} Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra huiusmodi: non enim fas est eum vivere.
{22:23} Vociferantibus autem eis, et proiicientibus vestimenta sua, et pulverem iactantibus in aerem,
{22:24} iussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
{22:25} Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi Centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare?
{22:26} Quo audito, Centurio accessit ad tribunum, et nunciavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
{22:27} Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
{22:28} Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
{22:29} Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
{22:30} Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudæis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.

[Actus Apostolorum 23]
{23:1} Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
{23:2} Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os eius.
{23:3} Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem iubes me percuti?
{23:4} Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
{23:5} Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
{23:6} Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum, et altera Pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisæus sum, filius Pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
{23:7} Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter Pharisæos, et Sadducæos, et soluta est multitudo.
{23:8} Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque Spiritum: Pharisæi autem utraque confitentur.
{23:9} Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si Spiritus locutus est ei, aut Angelus?
{23:10} Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
{23:11} Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
{23:12} Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.
{23:13} Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc coniurationem fecerant:
{23:14} qui accesserunt ad principes sacerdotum, et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
{23:15} Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
{23:16} Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nunciavitque Paulo.
{23:17} Vocans autem Paulus ad se unum ex Centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
{23:18} Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
{23:19} Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi?
{23:20} Ille autem dixit: Iudæis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
{23:21} tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
{23:22} Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
{23:23} Et vocatis duobus Centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis:
{23:24} et iumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem,
{23:25} (Timuit enim ne forte raperent eum Iudæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam)
{23:26} scribens epistolam continentem hæc: CLAUDIUS Lysias optimo Præsidi, Felici salutem.
{23:27} Virum hunc comprehensum a Iudæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est:
{23:28} Volensque scire causam, quam obiiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
{23:29} Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
{23:30} Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te: denuncians et accusatoribus ut dicant apud te, Vale.
{23:31} Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
{23:32} Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
{23:33} Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
{23:34} Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia,
{23:35} Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Iussitque in prætorio Herodis custodiri eum.

[Actus Apostolorum 24]
{24:1} Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
{24:2} Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam;
{24:3} semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
{24:4} Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
{24:5} Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum:
{24:6} qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare.
{24:7} Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
{24:8} iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
{24:9} Adiecerunt autem et Iudæi, dicentes hæc ita se habere.
{24:10} Respondit autem Paulus, (annuente sibi Præside dicere) Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
{24:11} Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem:
{24:12} et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate:
{24:13} neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
{24:14} Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus, quæ in Lege, et Prophetis scripta sunt:
{24:15} spem habens in Deum, quam et hi ipsi expectant, resurrectionem futuram iustorum, et iniquorum.
{24:16} In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
{24:17} Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
{24:18} in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
{24:19} Quidam autem ex Asia Iudæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare siquid haberent adversum me:
{24:20} aut hi ipsi dicant siquid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
{24:21} nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.
{24:22} Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum Tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
{24:23} Iussitque Centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
{24:24} Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Iudæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Iesum.
{24:25} Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
{24:26} simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
{24:27} Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Iudæis Felix, reliquit Paulum vinctum.

[Actus Apostolorum 25]
{25:1} Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Cæsarea.
{25:2} Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudæorum adversus Paulum: et rogabant eum,
{25:3} postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
{25:4} Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum.
{25:5} Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
{25:6} Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci.
{25:7} Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudæi, multas, et graves causas obiicientes, quas non poterant probare.
{25:8} Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
{25:9} Festus autem volens gratiam præstare Iudæis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me?
{25:10} Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudæis non nocui, sicut tu melius nosti.
{25:11} Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
{25:12} Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis.
{25:13} Et cum dies aliquot transacti essent: Agrippa rex, et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
{25:14} Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
{25:15} de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudæorum, postulantes adversus illum damnationem.
{25:16} Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is, qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
{25:17} Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum.
{25:18} De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum:
{25:19} Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
{25:20} Hæsitans autem ego de huiusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis.
{25:21} Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
{25:22} Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
{25:23} Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus.
{25:24} Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudæorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
{25:25} Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, iudicavi mittere.
{25:26} De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
{25:27} Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas eius non significare.

[Actus Apostolorum 26]
{26:1} Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere.
{26:2} De omnibus, quibus accusor a Iudæis, rex Agrippa, æstimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
{26:3} maxime te sciente omnia, et quæ apud Iudæos sunt consuetudines, et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.
{26:4} Et quidem vitam meam a iuventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudæi:
{26:5} præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus.
{26:6} Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus:
{26:7} in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudæis, rex.
{26:8} Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
{26:9} Et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere.
{26:10} quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
{26:11} Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
{26:12} In quibus dum irem Damascum cum potestate, et permissu principum sacerdotum,
{26:13} die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos, qui mecum simul erant.
{26:14} Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
{26:15} Ego autem dixi: Quis es Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
{26:16} Sed exurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
{26:17} eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
{26:18} aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
{26:19} Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni:
{26:20} sed his, qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudææ, et Gentibus annunciabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
{26:21} Hac ex causa me Iudæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
{26:22} Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quæ Prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
{26:23} si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annunciaturus est populo, et Gentibus.
{26:24} Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
{26:25} Et Paulus: Non insanio (inquit) optime Feste, sed veritatis, et sobrietatis verba loquor.
{26:26} Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
{26:27} Credis rex Agrippa prophetis? Scio quia credis.
{26:28} Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me Christianum fieri.
{26:29} Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
{26:30} Et exurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
{26:31} Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
{26:32} Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

[Actus Apostolorum 27]
{27:1} Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustæ,
{27:2} ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
{27:3} Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
{27:4} Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
{27:5} Et pelagus Ciliciæ, et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ:
{27:6} et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
{27:7} Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ iuxta Salmonem:
{27:8} et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur Boniportus, cui iuxta erat civitas Thalassa.
{27:9} Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
{27:10} dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria, et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
{27:11} Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his, quæ a Paulo dicebantur.
{27:12} Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum, et ad Corum.
{27:13} Aspirante autem Austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
{27:14} Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
{27:15} Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
{27:16} In insulam autem quandam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
{27:17} Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
{27:18} Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt:
{27:19} et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
{27:20} Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
{27:21} Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam.
{27:22} Et nunc suadeo vobis bono animo esse. amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
{27:23} Astitit enim mihi hac nocte Angelus Dei, cuius sum ego, et cui deservio,
{27:24} dicens: Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum.
{27:25} Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
{27:26} In insulam autem quandam oportet nos devenire.
{27:27} Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
{27:28} Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
{27:29} Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quattuor, optabant diem fieri.
{27:30} Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
{27:31} dixit Paulus Centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
{27:32} Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
{27:33} Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes.
{27:34} Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
{27:35} Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
{27:36} Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
{27:37} Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
{27:38} Et satiati cibo alleviabant navem, iactantes triticum in mare.
{27:39} Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quendam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, eiicere navem.
{27:40} Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum tendebant ad littus.
{27:41} Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
{27:42} Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret.
{27:43} Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
{27:44} et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea, quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.

[Actus Apostolorum 28]
{28:1} Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
{28:2} Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
{28:3} Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius.
{28:4} Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
{28:5} Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
{28:6} At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Diu autem illis expectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse Deum.
{28:7} In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
{28:8} Contigit autem, patrem Publii febribus, et dysenteria vexatum iacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
{28:9} Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
{28:10} qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
{28:11} Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
{28:12} Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
{28:13} Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem flante Austro, secunda die venimus Puteolos;
{28:14} ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
{28:15} Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
{28:16} Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
{28:17} Post tertium autem diem convocavit primos Iudæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
{28:18} qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
{28:19} Contradicentibus autem Iudæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
{28:20} Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.
{28:21} At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Iudæa, neque adveniens aliquis fratrum nunciavit, aut locutus est quid de te malum.
{28:22} Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
{28:23} Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex Lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad vesperam.
{28:24} Et quidam credebant his, quæ dicebantur: quidam vero non credebant.
{28:25} Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros,
{28:26} dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis.
{28:27} Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
{28:28} Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
{28:29} Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Iudæi, multam habentes inter se quæstionem.
{28:30} Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,
{28:31} prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.


Biblia SacraActus Apostolorum