Biblia SacraEpistola Petri Secunda
1 2 3
[II Petrus 1]
{1:1} Simon Petrus, servus, et Apostolus Iesu Christi, iis, qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi.
{1:2} Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Iesu Domini nostri:
{1:3} quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam, et pietatem donata sunt, per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
{1:4} per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes eius, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
{1:5} Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
{1:6} in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
{1:7} in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem.
{1:8} Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione.
{1:9} Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
{1:10} Quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
{1:11} Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi.
{1:12} Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
{1:13} Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
{1:14} certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi.
{1:15} Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
{1:16} Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem, et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
{1:17} Accipiens enim a Deo Patre honorem, et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
{1:18} Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
{1:19} Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
{1:20} hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
{1:21} Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

[II Petrus 2]
{2:1} Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant: superducentes sibi celerem perditionem.
{2:2} Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:
{2:3} et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus iudicium iam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
{2:4} Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari.
{2:5} Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
{2:6} Et civitates Sodomorum, et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:
{2:7} et iustum Lot oppressum a nefandorum iniuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
{2:8} aspectu enim, et auditu iustus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant.
{2:9} Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos.
{2:10} magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:
{2:11} ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint maiores, non portant adversum se execrabile iudicium.
{2:12} Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
{2:13} percipientes mercedem iniustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
{2:14} oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:
{2:15} derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:
{2:16} correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subiugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
{2:17} Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
{2:18} Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:
{2:19} libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, huius et servus est.
{2:20} Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
{2:21} Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato.
{2:22} Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.

[II Petrus 3]
{3:1} Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:
{3:2} ut memores sitis eorum, quæ prædixi verborum a sanctis Prophetis, et Apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.
{3:3} hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes,
{3:4} dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
{3:5} Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:
{3:6} per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus periit.
{3:7} Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et perditionis impiorum hominum.
{3:8} Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
{3:9} Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
{3:10} Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
{3:11} Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
{3:12} expectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
{3:13} Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat.
{3:14} Propter quod charissimi hæc expectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace.
{3:15} et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
{3:16} sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti, et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
{3:17} Vos igitur fratres præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
{3:18} crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.


Biblia SacraEpistola Petri Secunda